← Back to Distinction 8

Dist. 8, Art. 2, Q. 3

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 8

Textus Latinus

QU.flSTIO III.

Utrvm anima rationaUs sit tota in toto corpore, el tota in qualibet parte ipsius.

Tertio quaeritur , utrum anima rationalis sit in toto corpore, ita quod in quaiibet parte. Et tjuod sic, videtur.

1. .\ugustinus ' dicit, quod sicut Deus est in F.m(i3menia. maiori mundo, sic anima in minori: sed Deus sic est

in niaiori, quod in qualibet parte totus: ergo anima sic est in minori, scilicet in corpore.

2. Item , quod dat esse toti et partibus unitur toti et partibus secundum essentiam, quia forma per sui essentiam dat esse, et hoc non nisi ei cui essen- tialiter unitur^; sed anima dat esse toti corpori et omnibus partibus: ergo etc. j..

3. Item, in oculo est videre, est sentire, est vivere*. Quaero ergo, utrum sint haec unus actus vel differentes. Non unus; hoc constat, quia, privato visu, adhuc sentit per tactum, privato sensu, adhuc vivit, sicut ' in paralytico; cum ergo vivere sit a substan- tia , videre a potentia , in oculo est anima secundum substantiam; eadem ratione potest probari, et in omni- bus partibus esse.

4. Item, anima operatur in toto corpore, ergo in toto corpore ° est per potentiam; sed potentia ani- mae simplex est : ergo si potentia una est in manu et pede, idem est in diversis partibus; sed non est simplicior potentia quam substantia: ergo etc.

3. Item , anima est in corpore : aut ergo " est in qualibet parte, aut est in iina determinate, aut est in puneto. Si in qualibet parte, habeo proposi- tum. Si in una, cum iila habeat plures partes, et anima sit simpiex, erit in pluribus partibus: ergo

non est inconveniens, animam esse in pluribus par- tibus. Sed qua ratione est ' in partibus partis , ea- dem ratione est in partibus totius. Si est in puneto corporis ° , ergo cum punctus non habeat proportio- nem ad totum corpus , anima est improportionabilis toti corpori: ergo non potest esse perfectio, cum proportio sit perfectionis ad perfectibiie °. Similiter, « punctus est substantia posita » sive habens positio- nem , ergo anima habet situm in corpore ; sed nulla forma situalis est motor sufficiens: ergo etc.

Sed contra : \ . Forma , quae est in toto et in ^ partibus una, denominat partes et totum ratione con- simiii '". Unde quaelibet pars ignis est ignis: ergo si anima est in quaiibet parte, tunc quaeiibet pars ani- maiis est animai sicut totum ", cum quaeiibet pars sit substantia animata sensibiiis.

2. Item , existentia animae rationaiis non depen- det ab aliqua parte corporis, curii sit fixa in se: ergo non est in qualibet 'l

3. Item, operatio eius non dependet ab aiiqua parte corporis nec alicui communicatur: ergo in nulia parte corporis est, nec in quantum perfectio, nec in quantum motor. Unde Phiiosophus " dicit, quod « ani- ma nuiiius corporis est actus « , id est nullius partis corporis, sed in quo est, est sicut actus.

4. Item , corpus organicum '^ est diversarum ra- tionum in partibus et toto , ergo habet diversam per- fectionem: ergo cum anima perficiat totum quantum ad essentiam, perficit partes quantum ad potentiam: ergo anima rationalis non est in partibus nisi soium

' Libr. de Spiritu et anima, c. 13. in fine. — Mox in propos. minore post maion Vat. repetit mundo.

2 Cfr. Aristbt. , VIII. Metaph. text. 15. et 16. (VII. c. 6.). — De proxime sequente propositione vide II. de Anima , text. 4. seqq. et 24. (c. 1. et 2.), ac I. de Part. animal. c. 1.

3 Ex plurimis mss. et ed. 1 supplevimus bis est.

* Supple cum cod. V patel. — In fine argumenti post partibus cod. Y addit corporis.

5 Vat. absque auctoritate mss. et edd. 1 , 2 , 3 , 6 minus bene omitUt in toio corpore.

6 Fide plurium mss. ut M T V W X Z etc. et ed. 1 adie- cimus ergo, et dein iev^est.

' Plurimi codd. cum ed. 1 hic et paulo post minus apte .omittunt est.

* Codd. aa bb addunt ergo est punctus.

» Colligitur ex dicto Aristot. , II. de Anima , text. 24 (c. 2.) ; Videtur enim actus activorum inesse in patieme et disposito. — Et text. 26. ait, quod non videatur quodlibel (subiectum) recipere quodlibet (quamlibet formam). — Sequens deflnitio puncU datur ab Aristot. , I. de Anima , text. 68. (c. 4.) et V. Metaph. text. 12. (IV. c. 6.)

1" Aristot. , I. de Historia animal. c. 1.

11 Ita antiqui codd. cum ed. I , licet plurimi eoruni post pars omiUant animalis ; Vat. autem cum cod. cc , omissa particula tunc, pro est animal sicut totum ponit dicitur animal.

12 Codd. W X addunt parte.

13 Lib. II. de Anima , text. 1 1 . (c. 1 .) et III. de Anima , text. 6. (c. 4.).

" Aliqui codd. ut A I W Y organizatum.

DIST. VIII. P. II. ART. UNICUS QUAEST. III.

171

quantum ad rationem potentiae; et hoc etiam dicit Philosophus ' : « Sicut anima ad corpus, sic partes animae ad partes corporis».

3. Item, si anima est tota in qualibet parte cor- poris, ergo tota est in manu; sed quando aliquod totum est in aliquo, movetur illo moto^: ergo mota manu, movetur anima, et similiter, manu quiescente, quiescit: ergo cum manus una possit moveri, altera existente in quiete, anima una et eadem numero simul quiescit et movetur secundum idem.

6. Item, si anima est in pluribus partibus ' tota, qua ratione in tribus, eadem ratione in pluribus, et ita in infinitis, et quantumcumque extendatur cor- pus: ergo anima nata est esse ubique, et ila vide- tur, quod anima non sit substantia limitata, sed

7. Item, si tota anima est in manu sicut in aliis partibus : ergo cum vita sit ab ^ anima , non magis recipit motum et sensum manus a corde, quam e con- verso. Hoc autem est contra omnes philosophos ^ ; et sequitur ex hoc tale inconveniens, quod, sicut laeso corde perit vita, ita laesa manu.

CONCLUSIO.

Anima rationalis est tola in toto corpore et tota in qualibet parte.

Respondeo: Dicendum, quod aliqui dicunt, quod i 1. anima secundnm essentiam est in aliqua parte deter- minate, secundum potentiam vero est et influit in toto corpore, sicut aranea est in tela". Unde dixerunt, quod est in corde, quia cor est domicilium vitae, et eius inhabitator est anima. Et ad hoc ponendum mo- vit eos experimentum cum defectu rationis. Experi- mentum, quia visibiliter apparet, quod laeso corde separatur anima , et ab ipso fluit ' sensus et motus, et est membrum nobile existens in medio , sicut cen-

trum corporis. Defectus rationis , quia non potue- runt inteUigere, quomodo aliquid limitatum sit unum et idem totum in pluribus; et quia fides non cogit credere, et ratio non intelhgit, ideo dicunt, non esse ponendum, quod sit in toto ratione cuiuslibet partis.

Sed aliorum opinio est , ut Augustini ° , quod °j|j°j,°,j^;, anima in qualibet parte corporis sit tota ; et ad hoc ponendum movet experimentum , exemplum et ra- tionabile argumentum. Experimentum , quia anima in partibus distantibus a corde ita cito sentit , sicut et in propinquis; item" simul quasi in ictu ocuU sentit laesionem in partibus distantibus, et cum anima separatur, dolor est in singulis partibus et resolu- tio. Exemplum similiter movet, sicut dicit Augusti- nus '": « Videmus enim quod uno animali perfecte sano est una sanitas in singulis partibus, nec maior in maiori nec minor in minori » . Si ergo hoc est in forma corporali, quanto magis in spirituali? Rationis argumentum movet , quia anima est forma simplex et motor sufjicieris. QuiSi forma totaUs corporis, est in toto; quia vero simplex , non est secundum par- tem et partem sui; quia motor sufficiem , ideo non habet situm , et ideo nec est in puncto nec in parte determinata. Et quia magis rationaUs est opinio, quae fundatur supra " rationem , quam quae fundatur su- pra defectus rationis, et quia Augustinus hoc dicit, conciusio. hanc approbo tanquam meliorem.

1 . 2. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium : soioiio op-

° ^ positorum.

forma quae est m toto etc; dicendum, quod tn- plex est genus formae. Est enim quaedam, quae per- Tripiex ge- fi.cit et extenditur et dependet. Et haec , quia totum perficit, est in toto; quia vero extenditur , perfectio- nem totius communicat partibus; quia vero dependet nec agit per se, operationem totius communicat par- tibus, ut patet in forma ignis, quia quaelibet pars ignis est ignis et quaehbet calefacit. Est alia " forma, quae perficit et dependet, sed non extenditur; et ta-

' Libr. II. de Anima , text. 9. (c. I.).

^ Vide supra d. S. a. 2. q. I. ad opp. 3.

' Vat. cum cod. cc, aliis autem codd. et ed. 1 refragantibus, hic omittit partibus et in flne argumenti substmtia, ac contra plu- res codd. ut F H T V Y etc. ponit ea ratione loco eadem raiione.

* Aliqui codd. ut A C G I R S omittunt ab. Cod. T cum. una sit anima. Codd. L 0 sit anima vel ab anima.

5 Vide Aristot. , IIL de Partib. animal. c. 3. et i.

^ Chalcidius , qui vixil sub initio IV. saec. , in Platonis Timaeum (ed. Lipsiae , 1 876 , cura Dr. loh. Wrobel. pag. 296. n. CCXX.) : Sicut aranea in medietate cassis omnia fllorum tenet pedibus exordia , ut cum quid ex bestiolis plagas incurrerit ex quacumque parte de proximo sentiat, sic animae principale positum in media sede cordis , sensuum exordia retinere , ut cum quid nuntiabunt, de proximo recognoscat. — Vat. fluit pro influit. Mox post qwia cod. K addit sicwt dicitur in libro de Motu cordis. Vide Alex. Hal., S. p. II. q. 87. m. 2. a. 1. § 1. (in aliis edd. q. 9i.). — De hac opinione cfr. Greg. Nyssen., de Hominis opiflcio, c. 12.

' Ex plurimis mss. et ed. 1 substituimus fluit loco influii. — De cordis principatu vide Aristot., 111. de Partib. animal. c. i.

* Libr. VI. de Trin. c. 6. n. 8 ; et de Immort. animae c.

16. n. 23; ac de Origine animae hom. (epist. 166.) n. 4; necnon contra Epist. Manichaei c. 16. n. 20. — Mox nonnulli codd. modo inverso ad hoc nwvendum ponit, codd. hO ad hoc monstrandum vel movendum ponit; sed cum subnexis haec lectio non cohaeret. Dein plures codd. ut A F G I K. T etc. cum edd. 1,2, 3 raiionale pro rationabile. De differenlia horum cfr. August., II. de Ordine, c. 11. n. 31. seq.

' Vat., obnitentibus antiquioribus mss. et edd. 1 , 6, repetit hic quia. Cod. W et ita, eod. X et loco item , aliqui codd. vero ut F T particulam et addunt non male post simul.

i" Libr. de Praesenlia Dei seu Epistol. 187. c. 4. n. 13: Qualitas vero corporis, quae sanitas dicitur, cum sanum cor- pus est totum , tanta est in maioribus, quanta in minoribus par- tibus. Non enim quae niinus magnae sunt , ideo minus sanae sunt, aut quae ampliores , ideo saniores. — Ex antiquioribus mss. et ed. 1 supplevimus uno.

'1 Ed. 1 hic et paulo post super. Aliqui codd. ut V Y cum ed. 1 defectum loco defecius. Dein flde plurimorum mss. et sex primarum edd. post rationis addidimus et, quod Vat. mi- nus bene omittit.

12 NonnuUi codd. ut ABDEGPTYW autem pro alia ; cod. I aniem alia.

SENTENTIARUM LIB. 1.

iis forma, qiiia totuni perficit, est iii toto et qualibet parte : qnia vero non extenditur, ideo actura ' totius non attribnit partibus: quia vero dependet, operalio- nem totius communicat partibus ; et talis est anima vegetabilis et sensibilis, qnia nnlla pars animalis est aninial, tamen quaeiibet pars animaiis vivit et sentit. Est iterum^ forma, quae totum perficil, tamen nec extenciitur nec dependet quantum ad operationem; et taiis, quia perfectio est, est in toto et partibus; quia vero non extenditur. perfectionem tolius non commimicat partibus: (luia non dependel. ideo^nec operationem communicat: et lalis est anniia rationaiis, quia nulla pars hominis est liorao, et nulla pars horai- nis inteliigit. Tamen etsi non communicet * actum to- tius uttoti, comnmmca.t ut partibiis ; qaia. qnaeiibet pars est pars horainis et vivificatur a perfectione horai- nis; et ideo perfectio hominis est in qualibet parte.

3. Et sic patet responsio ad iiiud, qiiod nuilius corporis est actus; quia nulli parti corporis'' com- municat propriam operationem nec perfectionem tolius, tamen omnes partes perficit in toto. Similiter ad ahud de forma, quia forma, quae est in partibus, non denorainat simiiiter ° totura et partes , nisi sit forraa dependens et extensa; et loquor hic de forma substantiaii tantum, non de accidentali.

4. Ad illud quod obiicitur, quod non sunt eius- dem rationis totura et partes; dicendura, quod in par- tibus est considerare organizationem et complexio- nem. Ratione complexionis sunt uniformes toti et sunt dispositae ad idera genus vitae et perflciuntur ab uno; ratione ' organizationis sunt diversae et per- flciuntur a potentiis.

■'). Ad illud quod obiicitur, quod " raovelur, raota manu etc; dicendum, quod perfectio potest super totum perfectibile et quantum ad substantiam ' et quantum ad potentiam; et cum aniraa sit perfectio totius corporis, super totum potest, et ideo nuilo minori, quara sit totura corpus, deflinitur eius sub- stantia nec potentia; definitur auteni corpore suo, quod periicit, et ideo corpore moto, movetur per consequens; partibus autem non definitur, quia sunt rainores toto, et ita est in una, quod est extra illara °. Et ideo, quia in nulia parte est defmitive, non mo- vetur ad motum alicuius partis, sicut nec Deus mo- vetur ad raotura aiicuius creaturae.

6. Et per hoc patet sequens , quia totura corpus coraparatur ipsi aniraae tanquam unus locus; et ideo in piuribus partibus non est nisi in quantura in uno ioco; unde si separentur, non erit in illis. Nec sequi- tur ex hoc , quod sit inflnita , quia « omniura natura constantium terrainus est et ratio magnitudinis et augraenti'%, et ita corporis humani. Unde potest cogitari tara magnum corpus, quod non posset vivi- ficari ab anima.

7. Ad iilud quod obiicitur uitirao, quod tunc una pars non recipit ab aiia; dicendura , quod sicut Deus in raaiore mundo iraraediate est in omni crea- tura ipsara continens, tamen per " ordinera universi influit aliquid una creatura in aliara; sic intelligen- dum, quod anima persui praesentiam est in quaii- bet parte inimediate, quara continet et conservat, non tamen omnino , sed influit in oranes partes per unam: et ideo cessante illa parte et eius influentia, perit ordo corporis essentialis, et ita aniraa separatur.

SCHOLIOK

I. Fi-opositio in ;irg. 1. ad opp. , qiiod forma aliqua deno- minal parles ct totum , vera est, quando agitur de rebus or- ganizationc carentibus, quarum partes sunt proinde omnino homogeneae ; sed falsissime applicatur ad corpora organizata , sicut fit in illo so|ihismate Buridani ad probandum digitum ho- minis esse hominem. Triplici illa dislinctione formarum S. Do- ctor ad. I. istam difficultatem iam solvit.

II. Pro intelligentia solutionis ad 5. hoc notandum. Anima vooatur perfectio totius corporis et corpus perfectibile, quia se- cundum Aristotelem anima, ut forma substantialis , est actus cor-

poris , unde « super totum potcst » , i. e. per substantiam suam potest totum corpus viviflcarc et per potentiam movere. Hoc tamen non excludit, quod niagis influat in organa princi- paliora , uti explicatur in solut. ad 7. Verba : « Idco nulli mi- nori , quam sit totum corpus , deflnitur cius substantia » , sen- sum habent , quod anima sit in toto corpore modo definitivo , ut nunc dicitur, non circumscripiivo. Esse in loco circum- scripttve dicitur, quando totum locatum est in toto loco, el pars locati in parte loci ; quando vero aliquid determinatur quidem ad aliquem locum , ut naturaliter non possit simul esse in alio ,

1 Aliqui codd. ut D G T ff addunt sive perfectioriem.

- Codd. P Q adiiciunt terlia.

3 Multi codd. ut A C E G II I 0 R S T U V Y Z ff cum ed. 1 omittunt ideo.

* Subaudi : parti vel partibus. — Multi codd. ut ACEG LRSUVYZ cc ff falso post etsi omittunt iion; fere omnes tamen codd. contra Vat. habent communicel pro communieat. Mox Vat. cum cod. cc , aliis autem codd. cum ed. 1 refragan- tibus , omittit est pars ac post hominis particulam et.

= Ex codd. H Y supplevimus parti corporis , certe saltem subaudiendum. Ed. 1 vero paulo ante post nullius addit par- fe. Sensus responsionis redditur facilior , si ponatur : quia , etsi nulli parti etc. — Mox flde antiquiorum mss. et ed. I sub- stituimus tamen loco cim et perficil pro perjiciat.

^ Vat. praeter fldem plurimorum mss. et ed. 1 simul pro similiter ; cod. I similiter et

' Cod. V addit vero. * Supplo cum cod. E : anima.

" Anliquam lectionem mss. et ed. 1 restituimus ponendo qiwd est extra illam loco quod non est extra aliam. Paulo ante rod. W particulae ita praefigit ideo. — De hac solutione cfr. Aristot. , I. de Anima, text. 61 . (c. 4.).

'» Libr. II. de Anima , text. 41. (c. 4.). — Immediate post corrupta et falsa lectio Val. et cod. co et ita corpus humamm non potest resarcitur ex aliis mss. et ed. 1. Mox multorum codd. ut A F G H K T etc. et ed. 1 auctoritate substituimus pos- set loco possit.

" Unus alterve codex ut I cum ed. I non male secundum loco per. Mox codd. OZ ab pro aliquid.

DIST. Vin. P. II. ART. UNICUS QUAEST. IV.

173

et insuper , ut sit totum in toto pt totum in qualibet parte loci, tunc dicilur esse definiiive in loco.

III. Circa conclusionem omnibus comniunem cfr. Alex. Hal., S. p. II. q. U. — Scot., De rer. princ. q. 12. a. 3. — S. Thom. , hic q. 5. a. 3 ; S. I. q. 76. a. 8 ; S. c. Gent. il. c.

72. — B. Albert., hic a. 26. — Petr. a Tar. , hic q. 6. a. 2. — Richard. a Med., hic a. i. q. I. — /Egid. R., hic 2. princ. q. 3. — Durand., hic q. 3. — Dionys. Carth. , hic q. 7. post mediuni. — Biel, II Sent. d. 16. q. unic. dub. i.

Dist. 8, Art. 2, Q. 2Dist. 8, Art. 2, Q. 4