← Back to Distinction 3

Dist. 3, Art. 1, Q. 1

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 3

Textus Latinus

QU^STIO I.

Utrum Deus sit cognoscibilis a creatura.

Circa primum, quod non sit Deus cognoscibilis a creatura, ostenditur

1 . Per auctoritatem Dionysii de Divinis Nominibus " : Ad opposi- « Deum neque dicere neque intelligere possibile est. » .

2. Item ostenditur ratione per quadruplicem suppositionem, quam necesse est esse in cognitione , scilicet proportionem , unionem sive receptionem ,

iudicium et' informationem. Intellectus enim non intelligit nisi quod est sibi proportionabile , et quod sibi aliquo modo unitur, et de quo iudicat, et a quo acies intelligentiae informatur.

Ex prima suppositione arguitur sic : necesse est , esse proportionem cognoscentis ad cognoscibile *; sed Dei ad intellectum non est proportio, quia Deus

1 Vat., seiungendo duas praesentis distinctionis partes, se- quentem expositionem litterae infra in principio secundae partis huius distinctionis affert, sed contra mss. Immediate post Vat. praeter fidem codd. et ed. 1 kuius loco istius. ,

- Cod. 0 habet sex particulas et singulas enumerando, ubi de tertia agit, legit: /n tertia ad evidentiam dictorum docet, quo- modo in dicta assigmtiom imaginis accipiatur mens et me- moria, ibi: Mens autem hic pro animo, deinde sub quarta et quinta exhibet tertiam et quartam in textu positam, ac demum addit: In sexta particula docet, respeciu cuius obiecti attendi- tur imago in diciis poteniiis, ibi: Sciendum vero, quod haec triniias meniis.

3 Vat. contra unanimem consensum mss. et ed. 1 omittit in et eius.

* Vat., refragantibus mss. et ed. 1 , minus bene et pro vel. 5 Vat., omissis verbis Magistri variataque constructione ,

sic: Simililer secunda pars, in qua... possibile est, dividiiur in qmtuor; sed contra mss. et ed. 1.

^ Cap. 1. circa medium: Quem neque intelligere possibile est neque dicere (ed. Migne iuxta transl. Scoti Erigenae).

' Omittitur contra codd. et ed. 1 in Vat. ei.

* Aristot., VI. Ethic. c. I : Si quidem ex similitudine quadam et affinitate cognitio existit ipsis (scil. potentiis animae). — Paulo infra post intellecium subaudi creaturae sive kumanum. Mox

68

SENTENTIARUM LIB. I.

est infinitus , et intellectus finitus : ergo etc. Prae- terea, si est aliqua proportio, videtur quod non sit sufTiciens , quia plus distat verum increatum ab intellectu humano , quam quodlibet creatum intelligi- bile a sensu '. Sed sensus , qui est perceptivus sen- sibilis, nunquam elevatur ad cognitionem intelligi- biiis creati : ergo nec intellectus unquam elevabitur ad cognitionem intelligibilis increati.

3. Item , ex seeunda suppositione sic : necesse est , esse unionem cognoscibilis ad cognoscentem , ita quod unum sit in altero*; sed cognoscens non est in cognoscibili , sed e converso ; sed impossibile est, infinitum capi ab ipso flnito: ergo impossibile est esse in illo : ergo Deum esse in intellectu est im- possibile, cum sit infinitus.

4. Item , ex tertia suppositione sic : ad cogni- tionem necesse est, esse in cognoscente iudicium de cognito ; sed omne iudicans habet posse super iudicatum^; finitum autem non habet posse super infinitum : ergo de illo non iudicat ; sed ad cognitio- nem requirebatur iudicium : ergo intellectus finitus non cognoscit Deum inflnitum, super quem non habet posse.

5. Item , ex quarta sic : necesse est , intellectum cognoscentem informari a cognito * ; sed omne quod alterum informat, aut informat per essentiam, aut per similitudinem ; sed Deus non informat per es- sentiam , quia nulli unitur ut forma , nec per simi- litudinem abstractam, quia similitudo abstracta est

spiritualior eo a quo abstrahitur; Deo autem nihil est spiritualius nec potest esse: ergo etc.

CoNTRA: 1. Anima rationalis est ad imaginem Dei. Sed sicut dicit Augustinus in libro de Trinitate , et est in littera praesentis distinctionis^: « Eo mens est imago Dei , quo capax Dei est et particeps esse potest». Capere autem non est secundum substan- tiam vel essentiam , quia sic est in omnibus creatu- ris : ergo per cognitionem et amorem : ergo Deus po- lest cognosci a creatura.

2. Item, ratione ostenditur sic: omnis cognitio spiritualis fit ratione lucis, et ratione lucis increatae, ut dicit Augustinus in Soliloquiis^; sed lux est maxi- me cognoscibilis, et Deus est summa lux : ergo maxi- me est cognoscibilis ipsi animae : ergo etc.

3. Item, cum sit ' cognitio aliquorum per prae- sentiam , aliquorum per similitudinem , illa cogno- scuntur verius , quae cognoscuntur per praesentiam, ut dicit Auguslinus'; sed Deus est unitus ipsi ani- mae per praesentiam : ergo Deus verius cognoscitur quam alia , quae cognoscuntur per similitudinem.

4. Item, sicut se habet summa bonitas ad diJe- ctionem, sic summa veritas ad cognitionem; sed summa bonitas est summe amabilis ab affectu : ergo ' summa veritas est summe cognoscibilis ab intellectu.

5. Item, unumquodque etficacius potest in id ad quod naturaliter ordinatur '" ; sed intellectus noster naturaliter ordinatur ad cognitionem summae lucis : ergo illa maxime

codd. et edd. inter se dissident; multi codd. ut AFGKMSTWXZ bb ee post mfinitm omittunt minus bene et intellectus f.nitus; plures ut HY ff cum edd. 2, 3, 4, 5, 6 ponunt sed pro et, cod. R vero; tandem cod. ee post intellectus addit noster; nihil duximus immutandum. — Aristot., I. de Caelo, text. 82. (c. 6.) : Ratio autem nulla est inflniti ad finitum.

' Ex mss. IXZ pro sensibili, quod Vat cum plurimis mss. liabet, substituimus sensu, quod contextui magis correspondet formamque argumenU completiorem reddit ac confirmatur ex Ricliardo a Med., liic a. 1. q. 1. et Petro a Tar., liic q. 1, qui idem argumentum eodem modo proponunt. Paulo ante cod. K creato pro humano. — De propositione minore huius argu- menti cfr. Boeth., V. de Consol. Prosa i.

' Colligilur ex eo, quod cognitio sit actio imnmnens, de qua vide Aristot., IX. Metaph. text. 16. (VIII. 8.); et supponi- tur ab Aristot., III. de Anima, text. 6. et 37-39. (c. 4. et 8.), ubi dicit, animam esse locum formarum, ipsam cognoscendo quodammodo esse omnia, in ipsa non esse ipsas res, sed for- mas earum intellectumque esse formam formarum.

5 August., de Vera Relig. c. 29. n. 53: poribus non sentientis tantum vilae , sed etiam rali lam vero illud videre facillimum est , praestantiorem esse iudi- cantem, quam illa res est, de qua iudicatur. — Cod. X hic addit siout dicit Augustinus.

* Textus Aristot. de hac re vide supra in arg. ex secunda suppositione. — De duplici modo informationis , scil. per essen- tiam et per similitudinem cfr. infra fundam. 3. — Mox post Dtus non infornuit supple cum cod. R intellectum.

' Cap. 2. circa initium. In ipso textu Augustini mss. cum ed. 1 habent et pio eiusque , quod habet Vat. cum originali. — Paulo infra post autem cod. 0 addit tiic.

^ Sensus , non verba Augustini allegantur ex I. Soliloq. c. 8 , ubi sic habetur : Credendum est, ea (intelligibilia disciplina- rum spectamina) non posse intelligi , nisi ab alio quasi suo sole illustrcntur (qui sol , ut ex ibi sequentibus patet , ipse secre- tissimus Deus est). — Vat. hoc argumentum mutilate exhibet, omittendo scilicet in propositione maiore et ratione lucis , et in minore et Deus est summa lua; , ergo mascime est cogno- scibilis.

' Subslituimus ope mss. et edd. 1 , 2 , 3 sif pro fiat.

' Forte respiciuntur illa quae X. de Trin. c. 8-11. ha- bentur , ubi ostenditur , animam eo ipso, quod sibi sit praesens , certiorem cognitionem habere de se quam de rebus exterio- ribus , quas per imagines sive similitudines percipit ; vel etiam haec VIII. de Trin. c. 8. n. 1 2 : Ecce iam potcst notiorem Deum habere, quam fratrem; plane notiorem, quia praesentiorem , notiorem, quia interiorem , notiorem, quia certiorem. Quae verba S. Bonaventura infra d. 17. p. I. dub. 2. lali explicat modo, qui sensum huius argumenti illustrat. Cfr. etiam libr. de Magistro , c. 12. n. 39. 40. et de Videndo Deo, c. 16. n. 38, ubi et duplex cognoscendi modus, scilicet per praesentiam et per similitudi- nem proponitur. — Plures antiquiorum mss. ut C I M S T V Y etc. post cognoscuntur , licet non falso , tamen propter argu- menti formam minus bene per essentiam loco per praesen- liam; melius codd. LO per essentiam vel praesentiam. Paulo post cod. Y illa pro alia.

9 Ed. 1 satis bene addit particulam et.

'» Cfr. Boeth., III. de Consol. Prosa 11. — Cod. C hanc propositionem ita exhibet; unumquodque est efficacius, quando potest in id. In fine argumenti cod. X addit ipsi animae; melius placeret inteltectui nostro.

DIST. III. P. I. ART. UNICUS QUAEST. I.

CONCLUSIO.

Deus, in se summe cognoscihilis , etiam nohvs esset sitmme cognoscibilis , si non esset defectus ex parte intellectus nostri.

Dicendum , quod Deus in se tan- "-quani summa lux est summe cognoscibilis ; et tan- quam lux summe intellectum nostrum complens ', et quantum est de se, esset summe cognoscibilis etiam nobis , nisi esset aliquis defeetus a parte vir- .tutis cognoscentis ; qui quidem non tollitur perfecte nisi per deiformitatem gloriae. Concedendae sunt igi- tur rationes ' , quod Deus sit cognoscibilis a creatura et etiam clarissime cognoscibilis , quantum est de se, nisi aliquid esset impediens vel deficiens ex parte intellectus , sicut post patebit ^

1. Ad obiecta in contrarium dicendum , quod - est cognitio per comp7-ehensionem et per apprehen- ' sionem. Cognitio per apprehensionem consistit in

manifestatione veritatis rei cognitae; cognitio vero comprehensionis consistit in inclusione totalitatis *.

cognitio ap- Ad primam cognitionem requiritur proportio conve- nientiae ; et talis est in anima* respectu Dei , quia « quodam modo est anima omnia', per assimilationem ad omnia, quia nata est cognoscere omnia, et ma- xime est capax Dei per assimilationem , quia est imago et similitudo Dei. Quantum ad cognitionem

cognmcom-comprehensionis requiritur proportio aequalitatis et

prehensionis. . .. .... ._ ■ • ±

aequiparantiae ; et talis non est m amma respectu Dei, quia anima est flnita, sed Deus est infinitus; et ideo hanc non habet; et de hac intelligit Diony- sius , et de illa currit * obiectio , de alia vero non.

2. Ad illud quod obiicitur de distantia intelli- gibihs et sensibilis; dicendum, quod' est distantia secundum rationem entis, et secundum rationem co- gnoscihilis. Primo modo est maior distantia ; secundo modo non , quia utrumque est intelligibile , scilicet

Deus et anima. Non sic est de intellectu et sensu; quia sensus est potentia determinata * , sed intelle- ctus non.

3. Ad illud, quod infinitum non capitur a fi-

nito ; dicunt aliqui , quod capere infinitum est du- soiaiio q pliciter, scilicet quantum ad essentiam; et sic ca- "'°'^'" pitur ; et quantum ad virtutem ' ; et sic non capitur , sicut punctus a linea totus attingitur secundum sub- stantiam , sed non totaliter secundum virtutem. Sed ista solutio non videtur solvere , quia in Deo idem est essentia quod virtus , et utraque est infinita.

Ideo dicendum , quod duplex est infinitum : soiuiio : unum , quod se habet per oppositionem ad simplex; "^'""^' et tale non capitur a finito, quale est infinitum molis ; aliud est , quod habet inflnitatem cum simpli- citate , ut Deus ; et tale inflnitum , quia simplex, est ubique totum , quia infinitum , in nullo sic est, quin extra illud sit. Sic intelligendum est in cognitione Dei. Et ideo non sequitur , quodsi cognoscitur totus, quod comprehendatur , quia intellectus eius totalita- tem non includit , sicut nec creatura '° immensitatem.

4. Ad illud quod obiicitur : ludicans habet posse etc; dicendum, quod iudicare de aliquo est dupliciter: primo" modo discernendo , utrum sit vel non sit; et hoc modo convenit iudicium omni intellectui cogno- scenti respectu omnis obiecti ; alio modo approbando vel reprobando, utrum ita debeat esse; et sic non iudicat de veritate, sed secundum ipsam de aliis, sicut dicit Augustinus de Vera Religione '' , quod « iudex non iudicat de lege , sed secundum ipsam iu- dicat de aliis » . Et de hoc modo verum est quod dicit Augustinus , quod « nullus de illa veritate iudi- cat , nuUus tamen sine illa iudicat » . Et de hoc se- cundo" modo verum esl quod opponit, quod iudi- cans potest super iudicatum ; de primo vero non est verum , quod possit super ; potest tamen dirigi ut in obiectum adminiculo illius.

5. Ad illud quod ultimo obiicitur de informa-

' Hoc est, illuminando perficiens. — Immediate post Vat., reluctantibus mss. et sex primis edd., omittit et , sed minus bene; et paulo post substituit deiformationem pro deiformi- tatem.

« Supple cum codd. N V quae probant. Paulo infra Vat. praeter fldem mss. et ed. I aliud loco aliqnid, sed minus apte.

3 In duabus seqq. qq. et II. Sent. d. 23. a. 2. q. 3.

* August., de Videndo Deo, c. 9. n. 21. ait: Aliud est enim videre , aliud est totum videndo comprehendere. Quandoquidem id videtur , quod praesens utcumque sentitur : totum autem comprehenditur videndo, quod ita videtur, ut nihil eius lateat videntem , aut cuius fines circumspici possunl.

5 Aristot., 111. de Anima, text. 37.' (c. 8.).

8 Ex mss. et ed. 1 substituimus currit pro certat.

' Praeter fidem mss. et ed. 1 hic addit Vat. duplex.

* Hoc est, propter alligationem ad organum seu propter materialitatem est ad unum obiectorum genus percipiendum limitata. De hac sensus et intellectus differentia vide Aristot. , III. de Anima, text. 3-6. (c. 4.).

' Vat. contra codd. et ed. 1 viriuositatem. " Cod. R hic addit eius.

" Ed. 1 uno. Mox cod. 0 post non sit addit et quod hoc sit.

12 Cap. 31. n. S8: Sicut in istis temporalibus legibus , quamquam de his homines iudicent , cum eas instituunt , tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit iudici de ipsis iudicare , sed secundum ipsas. — Loco citato inveniuntur etiam verba, quae immediate post S. Doctor ex Augustino affert: Ut enim nos et omnes animae rationales secundum veritatem de inferioribus recte iudicamus, sic de nobis, quando ei cohaere- mus, sola ipsa veritas iudicat... ita etiam quantum potest lex ipsa, etiam ipse (homo spiritualis et Deo coniunctus) fit, secun- dum quam iudicat omnia , et de qua iudicare nullus potest. — Plures codd. ut H W Y, omissa particula de, legunt Et hoc modo.

" Posuimus in textu hoc secundo modo et paulo post de primo modo non est verum, licet alii codd. ut D G H Y etc. pro hoc secundo modo habeant de hoc piimo modo, alii ut FT bb de primo modo, alii ut A cum Vat. de hoc modo et paulo post omnes codd. legant de secundo vero non est vemm. Ex contextu siquidem constat , lecliones codicum esse erroneas ; quod confirmatur etiam ex Auguslino loc. cit. circa finem , ubi iisdem fere verbis eadem proponit ac S. Bonaventura. Scriptores in errorem videntur esse inducti ex eo, quod isti duo numeri ponendi sint ordine inverso. — Codd. aa bb satis bene posse habet loco potest. Circa finem huius responsionis post dirigi supplevimus ex mss. et sex primis edd. ut.

SENTENTIARUM LIB. I.

tione; dicendum, quod Deus est praesens ipsi ani- mae et omni intellectui per veritatem ; ideo non est necesse, ab ipso abstrahi similitudinem , per quam cognoscalur ; nihilominus tamen', dum cognoscitur ab intellectu , intellectus informatur quadam notitia, quae est velut similitudo quaedam non abstracta, sed impressa, inferior Deo, quia in natura inferiori est,

superior tamen anima, quia facit ipsam meliorem. Et hoc dicit Augustinus nono de Trinitate, capitulo undecimo ^ : « Quemadmodum, cum per sensus corpo- rum discimus corpora, fit eorum aliqua similitudo in animo nostro : ita cum Deum novimus , fit aliqua similitudo Dei ; illa notitia tamen iiiferior est , quia in inferiore natura est » .

S C H 0 L I 0 N.

I. Verba S. Doctoris in 2 fund. , quod ralione lucis increa- tae flt oninis spiritualis cognitio , et infra ad 5 , quod Deus est praesens omni intellectui per veritatem , aliaque similia plurima, quae praesertim in Itinerario mentis in Deum et in Hexaeme- ron leguntur , a Malebranclie aliisque multis ita intellecta sunt, ut S. Bonavenluram cum ipsis docere putaverint, intellectum humanum videre res intelligibiles obscure quidem , sed imme- diate in Verbo sive in rationibus aeternis. Sed haec sententia, sicut non potest conciliari cum Decreto S. Congr. Inquisitionis (18. Sept. 1861), quo reprobatur propositio: «Immediata Dei cognitio , habitualis saitem , intelleclui humano essentialis est , ite ut sine ea nihil cognoscere possit, siquidem est ipsum lu- men intellectuale»; ita etiam manifeste contradicit exploratae nostri Doctoris doctrinae. Ipse enim docet , nec hominem in statu innocentiae, nec ipsos Angelos naluralibus suis viribus immediaiam aliquam Dei visionem sive cognitionem habere posse. Quoad Angelos cfr. II. S. d. 3. p. II. a. 2. q. 2 , ubi inter alia dicit: « Divina lux propter sui eminentiam est inacces- sibilis viribus omnis creaturae»; quoad honiines in statu inte- gritatis cfr. II. Sen . d. 23. a. 2. q. 3 , qui locus est omnino per- emptorius. Reiectis enim variis opinionibus , ditfuse ibi docetur, in solo statu glonae videri Deum immediate et in sui sub- stanlia et sine obsouritate ; « in statu vero innocentiae et natu- rae lapsae videtur Deus mediarUe speculo, sed ditferenter, quia in statu innocenliae videbatur Deus per speculum clarum ; nulla enim erat in anima peccati nebula ; in statu vero mise- riae videtur per speculum obscuratum per peccatum primi hominis ; et ideo nunc videtur per speculum et in aenigmate » . Reprobatur ibi etiam sententia eorum, qui saltem « ea;tfem » quendam gradum immediate Deum videndi viris contemplativis pro hac vita a Deo concedi putarunt. Concludit his verbis valdc notandis : « Unde si quae auctoritates illud dicere inveniantur, quod Deus in praesenti ab homine videtur et cernitur , non sunt intelligendae , quod videatur in sua essentia , sed quod in aHquo effeclu, tnferiori cognoscitur » etc. — Idem docetur 111. Sent. d. U. a. 1. q. 3. et simul refutatur distinctio, quani quidam faciunt inter clarilatem Dei eiusque naturam , quia «ipsa natura est claritas et claritas natura», et « non dif- fert essenlia luminis et actus lucendi». Et q. 2. dicitur, quod Deus, si immediate cognoscitur, « iam non secundum partem, sed totus cognoscitur». Cfr. eUam I. Sent. d. 17. p. I. dub. 2. aliique loci passim. Plura vide apud Em. Card. Zigliara: Della Luee intellettuale II. c. 14-18; P. Lepidi : Examen. philos. theol. de Ontologismo c. 17 ; et ex nostris , P. Ludovicus a Castroplanio : Seraphicus Doctor S. Bonaventurae, Romae 1874. p. 61. et seqq. S. Doctor omnino contrarius est etiam errori Averroista- rum, qui unitatem Intellectus agentis in omnibus hominibus statuebant. Afflrmat enim , quod « hic error destruit totum ordi- nem vivendi et agendi » (Serm. de Dono intellectus , Supplem. Bonelli , t. III. col. 475.), et manifestissime docet , in anima humana , quae ad imaginem Dei creata est , essentialiter esse potentiam intellectualem , quae pi'opriam et activam vir- tutem ad eliciendos varios actus intellectuales habet ; unde lu-

men quoddam creatum apte voeari potest. Hoc docet II. Sent. d. 24. p. I. a. 2. q. 4 ; et p. II. a. 1. q. 1. in corp. , ubi dicit, quod « ratio superior non solum habet iudicare secundum legcs aeternas, sed etiam habet iudicare secundum lumen proprium et secundum lumen sibi ab inferiori acquisitum». Cfr. d. 17. a. 1 . q. 1 . ad 6 ; Hexaem. Serm. 12, et passim ; cfr. etiam Alex. Hal. , S. p. III q. 27. m. 1. a. 2. et p. II. q. 69. m. 2. a. 3. Licet ergo immediatum et proximum principium actuum intellectualium sit animae potentia , sive lumen creatum natu- raliter menti inditum , tamen iuxta sententiam scholasticorum communem veritas , certitudo et infaUibilitas cognitionis hu- manae refundi debet in primam et increatam veritatem , quae est omnium rerum et intellectuum prima causa efficiens, exem- plaris et flnalis. Unde recte dicitur , quod intellectus creatus omnia vera cognoscat in rationibus aeternis, non ut in obiecio prius cognito , sed ut in cognitionis prindpio , sive ut verbis Alex. Hal. (S. p. I. q. 2. m. 3. a. 1. ad 1.) utamur , non in rationibus, sed per eas. Ita S. Thom. , S. I. q. 84. a. 5; q. 88. a. 3. ad 1 ; q. 12. a. 1t. ad 3 ; q. 16. a. 6. ad 1 ; IV. Sent. d. 49. q. 2. a. 7. ad 9 ; S. c. Gent. III. c. 47 ; de Veritate q. I. a. 4 ; q. 10. a. II. ad 12 ; Quodl. 10. q. 4. a. 7. et alibi.

— Alex. Hal. , S. p. III. q. 27. m. 1 . a. 2. ad 1 . — Scot. , I. Sent. d. 3. q. 4. praesertim n. 18-23. — Richard. a Med. , II. Sent. d. 24. a. 2. q. 4 ; aliique multi.

Fundamentalis huius doctrinae ratio, quae communiter ab antiquis soholasticis proponitur, haec est, quod increatae Veritatis lux secundum similitudinem refulget in veritale creata , sive haec accipiatur in sensu obiectivo, sive subiectivo. De veritate creata in sensu obiectivo dicit S. Bonav. ( Hexaem. Serm. 12.): « In qualibet creatura est refulgentia divini exemplaris, sed cum tenebris permixta » . In sensu subiectivo veritas creata est ipsum mentis lumen creatum , quod est impressio quaedam primae veritatis , cuius similitudo refulget in intellectu nostro , qui , ut imago Dei , « fert in se a sua origine lumen vultus divini » (S. Bonav. II. Sent. d. 16. a. 1. q. 1 ; cfr. S. Thom. Expos. in Psal. 34; S. I. q. 105. a. 3.).

Ratio secunda est, quod Deus non tantum lumen intelle- ctus ad exemplar divinum creat et conservat , sed etiam ad actus eiusdem concurrit , dum immediate eum movet et dirigit. Etiam hac ratione actus intellectuales a Deo dependere et in eum dobere aliquo modo refundi , est sententia communis an- tiquorum scholasticorum ; cfr. S. Thom., S. I. q. 1 05. a. 3 ; I. II. q. 1 0. a. 4. — Scot, , pluribus in locis , collectis ab Hieron. de Montefortino in Sum. Scoti, Romae, 1728, p. I. q. 105. a. 3-5.

— Iste concursus divinus non immerito quaedam illuminatio Dei immediata vocari potest, uti bene doeent Em. Card. Zi- gliara in opere: Della Luce intellettuale IV. c. 12. et P. Kleut- gen in libro : Philosophie der Vorzeit t. I. 1. Abth. n. 60; cfr. etiam S. Thom. in loan. c. 1. lect. 3. n. 2; S. III. q. S. a. 4. ad 2 ; S. I. q. 79. a. 4 ; Quaest. unica de anima a. 5. ad 9 ; Opuso. 73 supra Boeth. q. 1. a. A. et alibi.

Hanc cooperationem divinam sive illuminationem multum urgent et S. August. et S. Bonav. Mens Doctoris Seraphici de

1 Ex mss. et edd. I , 2 , 3 , 6 adiecimus tamen.

2 Num. 16; in quo textu plures codd. ut AGITYZ aa bl) edd. 2, 3, 4, 5, 6 discutimus, codd. FKX diicernimus

loco discimus, ac mox plurimi codd. utACFGHKLORSTU V W Y aa ee ff similitudine pro similitudo Dei.

DIST. m. P. I. ART. UNICUS QU.\EST. 11.

hac re, sexcenties breviter expressa, fuse declaratur anecdota quadam quaestione dispulata, a P. Fidele a Fanna reperta et quoad partem principalem in lucem edita (Ratio novae colle- ctionis etc. Taurini, 1874, p. 222). Hanc quaeslionem integram, addilis aliis documentis incditis tum ipsius Bonav. , tum trium eiusdem discipulorum , nempe Mattliaei ab Aquasparta, loan. Pectiami et cuiusdam Eustachii, Deo favente, libro speciali pro- xime in lucem dabimus , quo tum sententia S. Doctoris penitus declarabitur , tum demonstrabitur, B. Albertum M. aliosque an- tiquos omnino cum ipso Seraphico consentire, nec S. Thom. in re principali contrarium docere.

II. His praesuppo.sitis , verba : « Deus est praesens omni intellectui per veritatem » , nullam faciunt difflcultatem , prae- sertim cum ab ipso S. Doctore interpretalio Ontologistarum explicite reprobetur (11. Sent. d. 10. a. 1. q. 1. ad I, et ibid. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 3. 4.). Egregie sinceram suam sententiam explicat infra d. 17. p. I. q. 4 in corp., ubi cum S. August. distinguit cognitionem per speciem a rebus materialibus abstra- ciam ab illa cognitione, quae fit per veritatem, id est « per similitudinem infusam vel innatam » ; et addit : i Utraque autem, quae sic cognoscuntur, dicuntur ab Augustino cognosci in ve- ritate » . De similitudine vel habitu innato cfr. II. Sent. d. 39. a. 1. q. 2. — Recte S. Doctor (ad 5.) negat, Deum cognosci per similitudinem ab ipso abslractam, quia de Deo non habe- mus coneeptum nisi analogum et aliunde formatum. Etiam S. Thom. (I. Sent. d. 3. q. 1 . a. 1 . ad 3.) docet : « Non dicimur co- gnoscere ea (Deum et Angelos) per abstractionem , sed per impressibnem in intelligentias nostras ». Consentiunt B. Albert. (hic a. 2. ad 2.) et Petr. a Tar. (hic a. 1. ad 4.).

III. In solut. ad 5. verba : <c Intellectus noster informatur quadam notitia, quae est velut similitudo quaedam non abstracta, sed impressa » , explicari possunt de specie sive impressa sive expressa , quam intellectus format ex veritate creata et animae essentialiter impressa, de qua S. Doctor loquitur infra d. 17. p. II. q. 4. Non tamen excluditur, quod sub voce notilia intel- ligi possit eliam illa illuminatio divina, de qua supra locuti sumus. Hoc insinuare videntur alii loci S. Bonav., imprimis II. Sent. d. 3. p. II. a. 2. q. 2. ad 4, ubi loquendo de cognitione Angelorum, sic concludit: » Adhuc est tertius modus cogno- scendi, scil. per effectus visibiles et per substantias spirituales et per influentiam luminis cdnnaturalis potentiae cognoscmti, quod est similitudo quaedam Dei non abstracta , sed infusa , in- ferior Deo , quia in inferiori natura » etc. Cfr. etiam quae de scientia Christi dicit III. Sent. d. 14. a. 2. q. 1. ad 1. 2. In hoc sensu istum locum S. Augustini , a S. Bonav. hic laudatum, in- telligit Fr. Eustachius , discipulus S. Bonav. , Doctor Parisiensis saec. XIII., uti colligitur ex quadam quaestione anecdota ipsius proxime a nobis in libro supra memorato edenda.

IV. Hanc et sequentem quaestionem mire illustrat S. Bo- nav. in Itiner. mentis in Deum , et Hexaem. Serm. 5. 1 0. — Alex. Hal., S. p. I. q. 2. m. 1 . seqq. — Scot. , hic q. 1 . — S. Thom., hic q. 1. a. 1 ; S. I. q. 12. a. 12. — B. Albert. , I. Sent. d. 1. a. 15; S. p. I. tr. 3. q. 13. m. 1. et q. 14. m. 1. — Petr. a Tar. , hic q. 1. a. 1. — Bichard. a Med. , hic p. I. a. 1. q. 1. — ^gid. R. , hic 1. princ. q. 1. — Henr. Gand., S. a. 33. — Dionys. Carth. , hic q. 1. — Biel, I. Sent. d. 2. q. 9. et d. 3.

Dist. 3, Part 2, Divisio TextusDist. 3, Art. 1, Q. 2