← Back to Distinction 3

Dist. 3, Art. 1, Q. 2

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 3

Textus Latinus

QUiESTIO II.

Utrum Deus sit cognoscibilis per creaturas.

Secundo quaerilur, utrum Deus sit cognoscibi- lis per creaturas. Et quod non , videtur.

1. Quia via ad errorem non est via ad cogni- Ad opposi- tionem ; sed cognitio per creaturam est via er-

roris : ergo etc. Probatio minoris : Sapientiae decimo quarto ' : Creaturae Dei sunt in deceptionem et in oclium et in muscipulam pedibus insipientium. Praeterea , Auguslinus de Libero Arbitrio ' loquitur de his , qui occupantur in creaturis : « Dorsum ad Te vertentes, in corporali opere tanquam in umbra sua defiguntur » .

2. Ilem , tenebra vel tenebrosum non est via ad cognoscendum luminosum sive lucem ' ; sed creatura est tenebra , Deus autem est lux : ergo Deus non est cognoscibilis per creaturam.

3. Item, medium, per quod cognoscitur aliquid vel probatur de extremo , debet communicare in ali-

quo cum eo ad quod cognoscendum est ^ ; sed Crea- tor et creatura nihil habent commune : ergo Deus non cognoscitur per creaturas.

4. Item, omne medium, per quod ascenditur ad extremum, distat ab illo gradibus finitis^; sed omnis creatura quantumcumque nobilis distat a Deo gradibus inflnitis, quia quantumcumque duplicatur, nunquam perveniet ad eius nobilitatem: ergo per creaturam non ascenditur in cognitionem Dei.

Contra: 1. Sapientiae decimo tertio'': A nia-Fandamenta. gnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter po- terit Creator horum viderl Vnde Isidorus de Sum- mo bono ' : « Ex pulcritudine circumscriptae crea- turae pulcritudinem suam, quae circumscribi non potest , facit Deus intelligi » .

2. Item, ratione ostenditur sic: contingit non solum effectum cognosci per causam , sed etiam cau-

1 Vers. II, ubi contra mss. et ed. 1 legit Vulgata: Quo- niam creaturae Dei in odium factae sunt et in tenlaiionem ani- mabus hominum et in muscipulam etc. Cum hac lectione con- yenit Vat. eo excepto , quod habet deceptionem loco tentationem.

- Libr. II. c. 1 6, n. 43 : Tanquam enim dorsum ad Te ponentes in carnali opere velut in umbra sua deflguntur.

3 Aristot., I. Poster. c. 21. (23.): In privativa autem nega- tiva propositio universalis, aflirmativa autem negativa prior et notior (per aflirmativam enim negativa nota) et prior affirma- tiva est , sicut esse prius est non esse. Et III. de Anima, text. 25. \c. 6.) docet , privationes non cognosci nisi per contraria, scil. per cognitionem habitus. Cfr. etiam II. de CaelO, text. 18. (c. 3.).

'i Aristot., I. Poster. c. 7: Nam ex eodem genere oportet

esse extrema et media. Idem ait X. Metaph. text. 22. (IX. c. 7.). Et III. de Part. Animal. c. I : Nam et medium particeps utriusque extremi est. — Extremim est nomen logicale signiflcans subie- ctum vel praeciicatum conclusionis , pro quorum nexu cogno- scendo medivm adhibitum vocatur terminus niedius. — Vat. contra codd. et ed. 1 post cum eo niinus bene omittit ad. '- 5 cfr. Aristot., I. Poster. c. 1 S. scqq. (c. 1 9. seqq.), ubi simile ostendit respectu ipsius demonstrationis. — Paulo infra ope mss. loco duplicetur, mmquam pervenitur subslUmmus duplicatur, hunquam perveniet; supple creatura. Cod. I propositionem ma- iorem formaliter melius exhibet Item millum medium... gradibus infinitis. In conclusione plures codd. ut K T etc. ad loco in. " Vers. 5. " Sive Sentent. I. c. 4.

72

SENTENTIARUM LIB. I.

sam per effectum ' : ergo si Deus est causa operans secundum suam nobilitatem, et creatura effectus, po- terit Deus cognosci per creaturam.

3. Item, sensibile est via cognoscendi intelligi- ■bile ' ; sed creatura sensibilis , Deus intelligibilis : ergo per creaturam est devenire in cognitionem Creatoris.

4. Item, contingit simile cognosci per simile'; sed omnis creatura est similis Deo vel sicut vesti- gium, vel sicut imago: ergo per omnem creaturam contingit cognosci Deum.

Quaeritur ergo, quae differentia sit inter vesti- gium et imaginem; et cum in omni creatura sit vestigium, quaeritur, quare non similiter imago, el secundum quid attendatur^ vestigium.

CONCLUSIO.

Deiis per creaturas naturali rationis lumine eognosci potest.

Respondeo : Dicendum , quod , quia relucet causa in effectu , et sapientia artificis manifestatur in opere , , ideo Deus , qui est artifex et causa creaturae , per ipsam cognoscitur.

Et ad hoc duplex est ratio, una est propter Dupiei convenientiam , alia propter indigentiam : propter ■^*""' convenientiam , quia omnis crealura magis ducit in Deum quam in aliquod aliud ; propter indigentiam , quia, cum Deus tanquam lux summe spiritualis non possit cognosci in sua spiritualitate ab intellectu quasi materiali , indiget anima cognoscere ipsum per creaturam °.

1. Ad illud quod obiicitur, quod cognitio crea-

soiutio op- turae est via in errorem; dicendum, quod dupli-

positoram. gj^gj. ggj cognoscere creaturam: vel quantum ad

winmaio. proprietates speciales et^ quae sunt imperfectionis ,

vel quantum ad coiviitiones generales, quae sunt

completionis ; si autem quantum ad speciales condi- tiones et imperfectionis : aut attribuendo Deo, aut subdistin- removendo. Primo modo est via erroris, secundo modo via cognitionis; et sic cognoscitur Deus per ablationem.

Si autem cognoscatur quoad conditiones perfe- iterum sub-

,. . . . . , ;. . . . ^ ,' dislinctio.

ctionis, sic potest esse dupliciter, sicut pictura du- pliciter cognoscitur: aut sicut pictura, aut sicut imago ; unde aut sislitur in pulcritudine creatu- rae, aut.per illam tenditur in aliud. Si primo modo, tunc est via deviationis; unde Augustinus in libro de Libero Arbitrio ' : « Vae his qui nutus tuos pro Te amant et oberrant in vestigiis tuis et derelin- quunt Te ducem » . Si secundo modo , prout est via in aliud, sic est ratio cognoscendi per superexcel- lentiam, quia omnis proprietas nobilis in creatura Deo est attribuenda in summo ; et sic patet illud '. 2. Ad illud quod obiicitur, quod tenebrosum medium non est via cognoscendi lucem ; dicendum , quod est oculus bene dispositus et oculus lippus. De oculo bene disposito verum est, sed non de

lippo, cui nubes obtegens vel terra suscipiens lu- minis claritatem est medium videndi solem; sic in- tellectui nostro, qui se habet sicut oculus noctuae ad manifestissima naturae ^.

3. Ad illud quod obiicitur de defectu commu- nitatis , dieendum , quod '° non est commune per uni- vocationem, tamen est commune per analogiam, quae dicit habitudinem duorum ad duo, ut in nauta et doctore, vel uniu^ ad unum, ut exemplaris ad exemplatum.

4. Ad illud quod obiicitur, quod semper sunt infiniti gradus ; dicendum , quod ascensus in Deum potest esse dupliciter: aut quantum ad aspectum praesentiae ; et sic quaelibet creatura nata est ducere in Deum , nec sic sunt inflniti gradus ; aut quantum ad aequalitatem aequiparanliae ; et sic verum est, quod sunt infiniti, quia bonum creatum, quantum-

1 Vide Aristot., I. Poster. c. 10. (c. 13.) et II. Poster. c. 17. (c. U.). — In hac propositione auctoritate mss. et ed. 1 addidimus etiam.

« Cfr. Aristot., III. de Anima, text. 39. (c. 8.): Formis sen- sibilibus innitunlur intelligibilia... atque idcirco , qui nihil sentit, nihil discere vel eomprehendere potest. — Mox post creaiura et post Deus supple cum Vat. est.

3 Aristot. , VI. Topic. c. 1 . (c. 2.) loquendo de metaphora ait: Nam metaphora quodammodo notum facit id quod signi- licatur , propter (per) similitudinem. Ibidem ct hanc definitio- nem imaginis, de qua S. Bonav. paulo infra agit, invenies : Nam imago id est, cuius generatio per imitationem est. Cfr. etiam II. Prior. c. 27. et 28. (29. et 30.), ubi Aristot. agit de icosibus (e!x6{, i. e. simile , verisimile , consentaneum) et iisnis, quae si certissima sint, ab ipso indicia, (a Commentatoribus vestigia vel prodigiaj nominantur ; et Dionys., de Caelest. Hie- rarch. c. 1.

■• Vat. sibi non constans contra mss. et ed. 1 attenditur.

5 Interpolatam et non aptam Vat. lectionem: quasi mate- riali luce indiget anima, ut cogmscat ipsum, scilicet per crea- turam castigavimus ex mss. et ed. 1. Cod. 0 pro materiali habet naturaliter.

« Ex fere omnibus mss. et ed. 1 hic. et paulo infra post speciales conditiones addidimus et, pro quo cod. T primo loco habet id est, secundo loco quae sunt. Dein codd. 0 Z quantum ad proprietates generales et quae sunt. Mox mss. cum ed. 1 contra Vat. post si adiiciunt autem et post imperfectionis omit- tunt hoc est dupliciter.

' Lib. II. c. 16. n. 43.

8 De triplici cognoscendi Deum via, scil. causalitatis , re- motionis et superexcellentiae cfr. Dionys., de Div. Nom. c. 6. et infra dub. 1.

' Supple ; lenebrosum (seu creatura) est medium cogno- scendi lucem sive Deum. De comparatione intellectus cum oculo noctuae cfr. Aristot. , II. Metaph. text. 1 . (I. brevior , c. 1 .) : Sicut enim nocticoracum oculi ad lucem diei se habent , sic et animae nostrae intellectus ad ea quae sunt omnium naturae manifestissima (ed. Venet. 1489).

"> Vat. praeter fldem mss. et ed. 1 addit $i. Paulo post pauci codd. ut X Y cum edd. 2 , 3 , 4 , 5 , 6 non bene ductore pro doctore. Cfr. d. 23. a. 2. q. 1. in corp., ubi idem exem- plum explicatur , et II. Sent. d. 16. a. 1 . q. 1 . in corp. , ubi exemplum de nauta et auriga occurrit.

DIST. III. P. I. ART. UNICUS QUAEST. II.

73

cumque duplicatum , nunquam aequiparatur in- creato.

Primus autem gradus quantum ad ascensum

Trcs gradus ad aspBctum praesentiae est in consideratione visi-

mDeum. Mlium , secunclus in consideratione invisibilinui , ut

animae vel alterius substantiae spiritualis; Ccrtius

est ab anima in Deum, quia « imago ab ipsa veri-

tate formatur et Deo immediate coniungitur » '.

Ad illud quod ultimo quaeritur de differentia

Differentia vestigH et imaginis , quidam assignant ' , quod vesti-

ilSgmis!' gium est in sensibilibus , imago in spiritualibus. Sed

°'"°""' ista distinctio et positio non valet, quia vestigium

est etiam in spiritualibus. Nam unitas, veritas, bo-

nitas, in quibus consistit vestigium, sunt conditio-

nes maxime universales et intelligibiles.

Alii ^ dicunt , quod vestigium dicitur , quia re- opinio 2. praesentat secundum partem , sed imago secundum totum. Sed haec iterum differentia non valet, quia, cum Deus sit simpiex, non habet repraesentans se- cundum partem; cum ilerum sit infmitus, a nulla omnino creatura, etiam a toto mundo non potest re- praesentari secundum totum.

Et ideo intelligendum , quod cum creatura du-

sententia cat iu cognitiouem Dei per modum umbrae *, per

Doctons. jjjo^yjjj yggiigii et per modum imaginis , differen-

DiiTerentia i.tia eorum notior , a qua etiam denominatur, acci-

pitur penes modum repraesentandi. Nam umhra

dicitur , in quantum repraesentat in quadam elonga-

tione et confusione; vestigium, in quantum in^ elon- gatione , sed distinctione ; imago vero, in quantum in propinquitate et distinctione.

Ex hac differentia coUigitur secunda, quae estoiii«rentii2. penes conditiones , in quibus attenduntur haec. Nam creaturae dicuntur umbra quantum ad proprietates , quae respiciunt Deum in aliquo genere causae se- cundum rationem ° indeterminatam ; vestigium quan- tum ad proprietatem , quae respicit Deum sub ra- tione triplicis causae, efQcientis , formalis ' et finalis , sicut sunt unum , verum et bonum ; imago quan- tum ad conditiones, quae respiciunt Deum non tan- tum in ratione causae , sed et obiecti , quae sunt me- moria, intelUgentia et voluntas.

Ex his concluduntur aliae duae differentiae: quantum ad ea ad quae ducunt; nam creatura utDiirerentias. umbra ducit ad cognitionem communium, ut com- munia; vestigium in cognitionem communium, ut appropriata; imago ad cognitionem propriorum, ut propria^.

Alia differentia est penes ea in quibus repe-Diirerentia4. riuntur. Quoniam enim omnis creatura comparatur ad Deum et " in ratione causae et in ratione tripjicis causae, ideo omnis creatura est umbra vel vesti- gium. Sed quoniam sola rationalis creatura compa- ratur ad Deum ut obiectum, quia sola est capax Dei per cognitioUem et amorem: ideo sola est imago.

SCHOLIOK

I. Deum non immediote in se nec a priori a viatoribus cognosci, sed per ea quae ab ipso facta sunt, post Concilium Vaticanum {de Fide can. 1 . de Revelatione) in dubium vocari ne- quit. Hic canon : Si quis dixerit , Deum unum et verum, Creato- rem et Dominum nostrum , per ea quae facta sunt , naturali ra- tionis humanae lumine certo cognosci non possc, a. s. , omnino convenit cum doctrina Seraphici Doctoris. — In fine conclusionis iuxta textum a nobis reformatum intellectus humanus vocatur qvasi materialis, quod intelligendum est in comporatione ad puram spiritualitatem divinam. In hoc sensu S. Bonav. (I. Sent. d. 37. p.-I. a. 2. q. 1. ad 4.) dicit: Nam nihil est omnino spirituale , nisi solus Deus , sicut dicit Augustinus de Moribus Ecclesiae (vel potius Gennadius de Dogm. Eccles. c. 2.) : So- lus Deus est incorporeus, quia omnia replet.

II. Quod vestigium Trinitatis in omni creatura inveniatur, est sententia communis. Omnis enim creatura, quatenus habet in se unum esse, distinctum a quoiibet alio, respicit Deum ut

causam efficientem ; quatenus habet venim esse, respicit ipsum ut causam exemplarem ; quatenus habet bonum esse , respicit eundem ut causam flnalem. — Differentiam inter imaginem et vestigium non omnes eodem modo assignant. S. Doctor , ut ex textu apparet, quadruplicem dat differentiam , cui S. Thomas aliam adiungit (S. I. q. 45. a. 7.). Scotus autem contra verba S. Thomae aliquas difficultates affert (hic q. 3.). De hac do- clrina cfr. ipse S. Doctor, hic dub. 3; II. Sent. d. 3S. a. 2. q. 1 ; Breviloq. p. II. c. 1. 12; Hexaem. Serm. 12. — Alex. Hal., S. p. II. q. 8. per totam et q. 7. m. 7 ; p. I. q. 1 8. m. I . S. — Scot. , hic q. 5. 9. — S. Thom., hic q. 2. a. 1. 2. 3; S. I. q. 45. a. 7. — B. Albert., hic a. 14. 18. — Petr. a Tar., hic q. 3. a. 1. — Richard. a Med., hic a. 3. q. 2. — Durand., hic p. I. q. 4. — Dionys. Carth., hic q. 4. S. — Biel, hic q. 9.

III. Plura de hac quaestione: S. Bonav. , II. Sent. d. 3 p. II. a. 2. q. 2. — Alex. Hal., S. p. I. q. 2. m. 3. a. 1. Scot., hic q. 1. 2. 3. — S. Thom., liic q. 1. a. 3; S.

,2.—

1 August. , 83 QQ. q. Sl. n. 2. dicit: Quare cum homo possit particeps esse secundum interiorem hominem , secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita for- metur , et ideo nihil sit Deo coniunctius. Et auctor libri de Spi- ritu et anima , c. 11: Quae (mens) ita facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura ab ipsa veritate formetur.

^ Addit Vat. claritatis gratia talem differentiam , quae ta- men verba desunt in mss. et ed. 1.

3 Vat. contra mss. et ed. 1 addit mtem. Paulo post plures codd. ut S V X bb omittunt di/ferentia , pro quo ed. 1 habet distinctio.

* Vat. addit et, quod deest in mss.

5 Auctoritate mss. et ed. 1 hic et immediate post substitui- mus qiianium in pro quadam. Mox cod. Q post sed addit cum. S. Bonav. — Tom. I. .

« Ope mss. et ed. 1 expunximus hic a Vat. additum causae.

' Intellige de causa formali extrinseca sive de exemplari, non de causa formali intrinseca. Cfr. infra d. 8. p. I. a. 1. q. 1. ad 2.

8 luxta sententiam communem attributa divina distinguun- tur in communia ut communia sive communia simpliciter, quae sunt essentialia , ut esse , vivere , intelligere ; communia wi ap- propriata, quae sunt illa essentialia, quae nos uni personae prae alia tribuimus, ut potentiam Patri, sapientiam Filio, bo- nitJitem Spiritui sancto ; propria sunt paternitas , filiatio et spi- ralio.

' Supplevimus ex plurimis codd. et ed. 1 particulam ei,. qua distinctior redditur lectio. Paulo post cod. Z loco vel bene ponit et.

10

SENTENTIARUM LIB. I.

a. 2. et 3. — S. c. Gent. 3; S. p. 1. tr. 3. q. 15. n — Richard. a Med., hic

c. 13. — B. Albert., hic. a. 2. et I . — Pelr. a Tar. , hic q. 2. a. 1 . 1. q. 1. et a. 2. q. 1. — Henr.

Gand. , Carth., I

a. 24. q. 6. — Durand. , hic Biel sicut in praec. quaest.

QU/ESTIO m.

Utrum homo in omni stalu cognoscat Deum per creaturas.

aiBrm centiae.

Tertio quaeritur, utrum cognitio Dei per crea- turas sit hominis quantum ad omnem statum. Quod Argamenia gjt hominis quantum ad primum statum , sic osten- ditur.

1. Homo in statu innocentiae non cognoscebat Deum facie ad faciem: ergo si cognoscebat Deum, cognoscebat per efifectum, ergo per vestigium, ergo per creaturam.

2. Item, in honiine in statu innocentiae cogni- tio sensibilis non erat in impedimentum , sed in adminiculum cognitionis inteliectivae ; sed intellectiva cognitio, propter quam factus est homo , est cognitio Dei: ergo omnis cognitio sensibilis in primo homine ordinabatur ad hanc ; sed cognitio Dei per adminicu- lum sensibilium esl cognitio per creaturam : ergo etc.

Item, quod sit hominis quantum ad statum item pro beatitudinis , videtur:

Btatuslonae. '

1. Quia Beati cognoscimt creaturam, sed non si- stunt in illa, sed referunt ad Deum: ergo cogno- scunt Deum per creaturam.

2. Item , beatae ' animae laudant Deum per creaturas ; sed laudare Deum per creaturas est co- gnoscere per creaturas: ergo etc.

Sed contra: quod non sit hominis instituti, Argamenia gic ostendltur.

si^ifpnmo. 1. Cognitio per vestigium est cognitio per me- dium; «sed mens, ut dicit Augustinus^, immediate ab ipsa veritate formatur » : ergo talis cognitio non convenit humanae nalurae quantum ad illum statum , nec etiam quantum ad alium.

2. Item , non est rectus ordo , quod propinquius perveniat in finem per medium magis distans; sed homo in statu primo erat propinquior Deo ceteris ahis' creaturis: ergo non conveniebat ei pervenire in cognitionem Dei per alias creaturas.

Item , quod non sit hominis talis cognitio quan- item pro timi ad statum beatitudinis , videtur. siatugionae. ^ ^^.^ coguitio per vcstigium est cognitio per manuductionem: ergo non est cognitio perfecta, ergo

est ex parte^: ergo non manet in Beatis, quia in ipsis evacuabitur quod est ex parte.

2. Item , vestigium sive creatura est sicut scala ad ascendendum vel sicut via ad perveniendum ad Deum ; sed cum perventum est ad terminum , non est usus viae ulterius ^ : ergo similiter , cum homo sit sursum, non indiget scala; sed cognitio Beato- rum immediate esi in Deum : ergo non est per creaturas.

CONCLUSIO.

Deus in creaturis cognoscilur a comprehemo7'ibus perfecte, a viatoribus semiplene ; sed per crea- turas proprie cognoscitur a viatoribus, alitei' autem ante, aliter post lapsum.

: Ad intelligentiam " praedictorum no- tandum, quod aliud est cognoscere Deimi in crea- tura, aliud per creaturam. Cognoscere Deum in creatura est cognoscere ipsius praesentiam et influen- tiam in creatura '. Et hoc quidem est viatorum se- miplene , sed comprehensorum perfecte ; unde dicit Augustinus in flne libri de Civitate Dei * , quod tunc expresse Deus videbitur, quando Deus erit omnia in omnibus. Cognoscere autem Deum per creaturam est elevari a cognitione creaturae ad cognitionem Dei quasi per scalam mediam. Et hoc est proprie via- torum, sicut dicit Bernardus ad Eugenium".

Aliter tamen convenit homini in statu naturae institutae, et'° naturae lapsae: quia in stalu primo cognoscebat Deum per creaturam tanquam per spe- culum clarum; sed post lapsum cognovit tanquam per speculum et aenigma, sicut dicit Apostolus primae ad Corinthios decimo tertio ", propter obnu- bilationem intellectus et peiorationem rerum.

Ad illud ergo quod obiicitur de statu beatitu- dinis; dicendum , quod , sicut dictum est , beatorum non est cognoscere per creaturas, sed potius in

1 Sola Vat. praemittit omnes.

5 Vide supra q. 2. ad 4. — In quo textu cod. Y post ipsa addit prima.

3 Fide plurimorum codd. ut ACFHIKLNOSTU etc. et ed. 4 addidimus aliis, et mox post pervenire substituimus in loco ad.

* Praeferimus succinctiorem lectionem mss. et ed. 1 lectioni Vat. , in qua post perfecta additur et si non est cognitio per- fecta et post parle adiungitur et si est ex parte. Argumentum hoc innititur verbis Apostoli I. Cor. 13, 10: Cum autem ve- nerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

5 Mendum Vat. allerius loco ulterius correximus ex mss. et ed. 1 , sicut et paulo post substituimus sit pro est et sed pro

nam. — In hoc argumento alluditur ad verba S. Bernard. , V. de Consid. c. 1 : Sane hac scala cives non indigent, sed exules.

* Vat. contra mss. intellectum.

' Codd. L 0 creaturam. Mox cod. W post quidem addit cognoscere , ed. 1 autem post est addit viatorum et compre- hensorum.

8 Libr. 22. c. 30. n. i : Vacabimus in aeternum , videntes quia ipse est Deus , quo pleni erimus , quando ipse erit omnia in omnibus. — In quo textu plures mss. ut A I T etc. cum ed. 1 quomodo pro qnando.

' Libr. V. de Consid. c. 1.

1° Cod. X quam loco et.

" Vers. 12.

DIST. III. ART. UNICUS QUAEST. IV.

7S

creaturis. Et rationes, quae videntur probare con- trarium , non probant , sed potius, quod cognoscatur ab eis in creaturis.

1. Ad illud quod obiicitur de statu innocentiae, soiQtio arg. quod mcns immediate formatur etc. ; dicendum , quod ta^mnoceD- duplex est medium, scilicet efficiens et dis^ponmis. De primo medio debet intelligi quod dixit Augusti- nus, sed de secundo non'; quoniam Deus est me- dium efficiens et obiectum ipsius mentis. Illud autem verbum dicit Augustinus contra philosophos , quorum opinio erat, quod mens non coniungeretur primo^ immediate, sed mediante aliqua intelligentia.

2. Ad illud quod obiicitur , quod non est rectus ordo ; dicendum , quod duphciter potest considerari homo: vel ens in se, vel extra. Primo modo non pervenit per creaturas a se in Deum , sed ens extra se per cognitionem creaturarum recoUigitur in se et elevatur supra se^.

Vel dicendum, quod aliae creaturae possunt *'''> ^i""'»»- considerari ut res, vel ut signa. Primo modo sunt inferiores homine, secundo modo sunt media in de- veniendo sive in via, non in termino, quia illae non perveniunt, sed per illas pervenit homo ad Deum, illis post se relictis.

SCHOLION.

I. Quoad distinctionem inter cognoscere Deum in creatura el per creaturam, quae habetur in corp., cfr. 111. Sent. d. 31. a. 2. q. 1. ad S; Itinerar. mentis, c. 1. Consentiunt Petr. a Tar. , hic q. 4 ; Richard. a Med., hic a. 2. q. 3. — Item verba in fine corp. occurrentia : « propter obnubilationem intellectus et peiorationem rerum » approbantur et amplius explicantur a S. Thom., S. I. q. 94. a. 1..ad3. et ab Alex. Hal., S. p. I. q. 2. m. 2. a. 4.

De duplici medio, scil. efficiente et disponente (in solut. ad 2.), clarius mentem suam explicat Seraphicus 11. Sent. d. 3. p. 11. a. 2. q. 2. ad 6. his verbis : « Auguslinus vult , quod inter men- tem et Deum non cadit medium, scil. in ratione causae effi- cientis vel inlluentis , cadit tamen medium manuductionis , quod tamen non habet rationem medii proprie , quia magis subservit potentiae cognoscenti , quam praesit » . Plura de triplici medio Deum videndi invenies 11. Sent. d. 23. a. 2. q. 3. ad 7. Con- cordant S. Thom., S. q. 94. a. 1 . ad 3. et Alex. Hal. , S. p. 1. q. 2. m. 3. a. 1. ad 3.

U. Quoad ordinem argumentorum et solutionem notandum, quod S. Doctor hic non tenet consuetum modum , quia pro triplici statu etiam triplex responsio datur, ita ut nonnulla ar- gumenta respectu unius status sint vera , respectu aliorum falsa. Argumenta prima afTirmativa recte probant illam con- clusionem, quod homo in stalu innocentiae cognovit Deum per creaturas; duo argg. sequentia ab ipso S. Doctore in solut. prima quoad beatos reprobantur ; item argg. I . et 2. sub Contra in solutione ultima refelluntur. Duo vero ultima vera sunt quoad beatos.

III. De tota quaestione: Alex. Hal., S. p. 1. q. 2. m. 2. a.

4. et m. 3. a. 1. et p. II. q. 92. m. 2. a. I. et 2. — S. Thom.,

5. 1. q. 12. a. 11. et q. 94. a. 1. — B. Albert., hic. a. 13. — Petr. a Tar., hic q. 3. a. 2. — Richard. a Med., hic a. 2. q. 3. (de beatis); 11. Sent. d. 23 a. 2. q. 1. (de statu innocentiae) ; ibid. d. 24. a. 3. q. 5. (de praesenti statu). — ^gid. R., hic 2. princ. q. ult.

Dist. 3, Art. 1, Q. 1Dist. 3, Art. 1, Q. 3