Dist. 3, Art. 1, Q. 3
Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 3
QU^STIO III.
ia, intelligentia et volimtas sint idem in essentia cum anima.
Terlio loco quaeritur de comparatione istarum potentiarum ad animam sive ad^ subiectum, utrum videlicet sint idem in essentia cum anima. Et videtur quod sic.
1. Augustinus dicit in decimo de Trinitate^: ■ « Haec tria, memoria, inteUigentia et voluntas sunt
una mens, una vita, una essentia, ac per boc una substantia » .
2. Item , Bernardus super Cantica = : « Tria quae- dam in anima intueor, memoriam, intelligentiam et voluntatem, et baec tria ipsam». Si tu dicas, quod hoc dicitur per causam; hoc nihil est, quia Augu- stinus de Spiritu et anima * dicit, quod anima « est quaedam sua, ut potentiae, et quaedam non sua , ut virtutes » ; quod si per causam esset dictum , utrum- que posset dici.
3. Item, boc ipsum videtur velle dicere Philo- sophus', quia idem dicit esse principium essendi et operandi: ergo cum principium essendi sit ipsa forma substantiabs , principium operandi erit ipsa ; sed principium operandi est potentia : ergo potentia est principium essendi ; sed non est principium es- sendi nisi forma substantiahs in homine: ergo po- tentia et forma substantiahs sunt idem in substantia.
4. Item, raftbne ostenditur : Sicut materia pri- ma nata est recipere omnia per veritatem, sic ani- ma secundum simihtudinem ' ; sed potentia materiae primae respectu formarum suscipiendarum non dif- fert per essentiam ab ipsa^: ergo simiUter videtur , quod potenlia animae. Probatio: si enim per es- sentiam differret, aut esset substantia, aut accidens. Non accidens, quia antecedit omnem formam et omne
1 De prima assignatione vide IX. de Trin. per tolum ; de secunda ibid. X. c. II. et 12; de completissima imaginis ra- tione ibid. XIV. c. 8. ac 12. seqq.
^ Vat. contra mss. respondeo.
3 Cod. 0 addit suum.
* Cap. II. n. 18. Vide etiam hic lit. Magistri , c. 2. in initio.
5 Serm. 11. In fine textus citati supple cum ed. operum Bernardi animam esse. Vat. in inilio huius textus omittit Tiia et circa finem legit haec tria ipsa est.
' Cap. 1 3 : Deus est omnia sua , et anima quaedam sua. Habet siquidem naturalia et ipsa omnia est. Potentiae namque eius et vires idem sunt quod ipsa. Habet accidentalia , et ipsa non est. Suae vires est , suae virtutcs non est. — In fine ar- gumenti Vat. contra mss. et ed. I omittit diclum.
' Vide Arislot. , U. Phys. text. 28. (c. 3.) ; VII. Metaph. text.
59. 60. (VI. c. 17.) et VIII. Metaph. text. 8. (VII. e. 3.) ac II. de Anima , text. 2 , ubi docet, formam substantialem esse prin- cipium essendi, in quantum scil. sua actualitate dat esse rei rcmque in certa specie constiluit; II. Phys. text. II. seqq. (c. 1.), ubi asserit, formam substantialem esse natmam i. e. principium motus et quietis ; II. de Anima, text. 24. (c. 2.), ubi animam ut formani subslantialem describit: id quo vivimus et sentimus et movemur et intelliginius primo.
8 Cfr. Aristot. , 111. de Anima text. 17. et 37. seqq. (c. 5. et 8. ).
8 Aristot. , I. Phys. text. Sl.seq. (c. ult.); VIII. Metaph. text. 3. seqq. et XII. text. 26. (VII. c. 1 . et XI. c. 5.). Ita docet Aver- roes, in libr. de Substantia orbis. — Mox post quod substi- tuimus ex mss. et ed. I potentia loco potmtiae. Dein post Pro- batio Vat. contra antiquiorcs codd. et ed. 1 addit minoris.
DIST. III. P. II. ART. I. QUAEST. III.
83
accidens; si mft^tonto^ aut ergo materia, aut forma. Praeterea, si differret, ilUus esset materia capax'.
b. Item , forma accidentalis non est simplfcior forma substantiali; sed potentia operandi non differt a forma accidentali, utpote potentia calefaciendi non differt per essentiam a caliditate, nec potentia illu- minandi ab ipsa luce: ergo similiter videtur, quod nec potentia animae ab ipsa anima.
6. Item, quod est accidens, nulli substantiae est substantiale ' ; sed potentiae istae sunt substantiales : ergo animae non sunt accidentia': ergo sunt sub- stantia ; constat quod non alia quam anima. Probatio minoris: quia anima rationalis, sensibilis et vegeta- bilis in homine non dicit diversitatem substantiarum , sed potentiarum: ergo constat, quod in homine istae differentiae: vegetabile , sensibile , rationale, acci- piuntur a potentiis; sed* huiusmodi differentiae sunt substantiales : ergo et potentiae: ergo etc.
Contra: 1. Augustinus decimo quinto de Tri- jiindamenia.nitate^ assignat differentiam imaginis creatae ad Tri- nitatem illam, scilicet increatam , quia in illa Trini- tate est habens id quod habetur , hic autem habens non est id quod habetur: ergo si anima habet tres potentias, ergo essentialiter non est illae.
2. Item, Dionysius'* dicit, quod in quolibet creato differunt haec tria: substantia, virtus et ope- ratio: ergo et in anima differunt substantia et po- tentiae.
3. Item, Boethius': «In quohbet creato diffe- runt quo est et quod est, sive quid est et esse: ergo similiter, immo multo fortius, quod potest et quo potest.
4. Item, rationibus ostenditur sic: quae diffe- runt genere , differunt essentia , et unum de altero non praedicatur essentialiter ' ; sed potentiae et anima sunt huiusmodi, quia anima est in genere substantiae , sed potentiae eius sunt in secunda spe-
cie qualitatis, scilicet naturahs potentiae vel impo- tentiae: ergo etc.
5. Item , illa quorum unum est extra alte- rum , differunt essentialiter et substanlialiter ; sed virtus egreditur substantiam ', quia operatur in obie- ctum, quod est extra; sed impossibile est, quod operetur ubi non est ; si ergo virtus est ubi opera- tur, et operatur extra substantiam cuiuslibet: ergo egreditur extra substantiam: ergo etc.
6. Item, ad hoc est alia ratio, quia si eadem per essentiam essent anima et potentiae, ergo '" unum non multiplicaretur nisi secundum multiplicationem alterius; et sic, cum una tantum sit anima, habe- ret tentum unam potentiam ; sed hoc est falsum : ergo etc.
c 0 N c L u s I 0.
Potentiae animae sunt substantiales et sunt in eo- dem genere per reductionem, in quo est anima; non sunt tamen cum ipsa omnino idem per essentiam.
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam no- tandum est, quod potentia naturalis dicitur dupli- pupiicuer citer ". Um modo, prout dicit modum existendi poteSnL naturalis potentiae in subiecto , secundum quem di- '""''^' citur subiectum facile vel difficile ad aliquid agen- dum ; et sic naturalis potentia dicit modum quali- tatis et est generaliter in secunda specie qualitatis , ut patet, cum dicitur cursor et pugillator, quo- rum utrumque dicit facihtatem, quae consequitur" modum existendi potentiae gradiendi vel resistendi sive agendi in subiecto. Alio modo potentia natu- ralis dicitur potentia naturaliter egrediens a sub- iecto ". Et hoc potest esse dupliciter. Nam aliqua snbaistin- potentia egreditur a substantia cum accidente, ut ""°'
' Ed. I illius esset incapax.
' Est simpliciter conversa huius propositionis : Quod vere est (i. e. substantia) nulli accidit, quam ponit Aristot. , 1. Phys. text. 27. (c. 3.).
3 Interpolatam Vat. lectionem quod uni est accidens, nulli substantia est, sed istae potentiae sunt ipsi animae substan- tiales, ergo non sunt ei accideniales et per consequens non sunt accidentia , castigavimus ex mss. et ed. 1 , qui et mox post constat omittunt a Vat. additum autem.
< Vat., obnilentibus mss. et ed. 1 , et loco sed. Paulo ante cod. M potentiis praemittit istis.
5 Textum vide supra in lit. Magistri , c. 3. in initio.
' De Caelest. Hierarch. c. II. Cfr. supra p. I. huius d. dub. 3. — Fide codd. et ed. 1 paulo infra post ergo adiecimus et.
' In libro, Quomodo substantiae in eo quod sint, bonae sint, sive de Hebdomadibus ait : Diversum est esse et id quod est. Et paulo post: Omni composito aliud est esse, aliud ipsum est. In huius propositionis explicatione Gilbertus Porretan. ait: Aliud cst qu4)d est, aliud quo est. Vide etiam libr. de Trin. c. 2. — Plures codd. ut AES VWX post sive legunt quid est esse, cod. Y quidquid erat esse.
Arislot., X. Metaph. text. 12. (IX. c. 3.): Genere (diffe- runt) quidom, quorum non est communis materia nec gene- ratio ad invicem , quorumcumque alia figura categoriae (prae-
rticalionis). — Paulo infra post sed potentiae restituimus lectio- nem mss. et ed. 1 addendo ««« et paulo post vel impotentiae. Paulo ante cod. X sed potentiae animae et anima. — De qua- luor qualitatum speciebus vide Aristot., de Praedicam. c. de Quali.
5 Hoc est , extra substanliam ; sic Tacilus pluries dicit terminos egredi. — Paulo post verbo operetur cod. X prae- mittil ibi. Mox cod. M loco cuiuslibet habet cums est, cod. T vero cuiusque.
1" Fide mss. et ed. 1 supplevimus ergo et paulo infra ex eodd. BDHNPQVWX aa ee pro unuM substituimus una. Cod. F sicut anima est una tantum, cum quo concordant codd. 10, eo excepto, quod pro una legunt unum ac dein post tantum addunt sic anima. — Alex. Hal. , S. p. II. q. 63. m. 1. idem argumentum refert addilque principium, in quo fundatur, scil. : Quaecumque enim uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem.
" Vat. contra fere omncs codd. et edd. 1,2,3 minus correcte tripliciter. Mox , postulantibus mss. , substituimus Uno et paulo infra Atio modo loco Primo et Secundo modo.
12 Vat. sequitur et paulo post et loco vel, sed obstant mss. et ed. 1.
" Vat., minus stricte exhibet oppositionem cum primo di- visionis mcmbro ponendo a substantia loco a subiecio, obni- tentibus mss. et ed. 1 ; mox pro Nam habet Uno modo.
86
SENTENTIARUM LIB. I.
potentia calefaoiendi. Ignis enim per suara substan- tiam non calefcicit sine caliditate ; et haec potentia non est alterius generis quam sit qualitas , a qua egreditur ; unde potentia ' calefaciendi est in eodem genere cum caliditate. . Alio modo dicitur naturalis potentia. quae naturaliter egreditur a' substantia et imitwdiale, sicut potentia generandi quantum ad induclionem ulliinae formae; et haecquidem non est alterius gencris iiuam substantia , sed reducitur ad genus substantiae tanquam substantialis differentia. Per hunc modum intelligendum est in potentiis Appucitio. animae. Nam uno modo contingit nominare poten- tias animae secundum primum modum , ut dicunt fticilitatem, quae dicit modum potentiae existendi in subiecto , sicut ingeniositas et tarditas ; et haec quidem sunt in secunda S|iei-ie qualitatis. Alio modo contingit nominare polentias, prout dicunt ordinem substantiae ad actum, qui est mediante aliqua pro- prietate accidentali, ut potentia syllogizandi, quae est in anima, cum habet habitum syllogizandi ; et haec est in eodem genere, in quo est scientia syllo- gizandi, ut ' in prima specie qualitatis. Contingit itc- riim nominare potentias animae, ut immediate egre- diuntur a substantia, ut per * haec tria: memoriam, intelligentiam et voluntatem. Et hoc patet, quia omni accidente circumscripto % inteliecto quod anima sit substantia spiritualis, hoc ipso quod est sibi prae- sens et sibi coniuncta, habet potentiam ad memo- randum et intelligendum et diligendum se. Unde conciusioi. istae potentiae sunt animae consubstantiales " et sunt in eodem genere per reductionem, in quo est ani- ma. Attiimen, quoniam egrediuntur ab anima — po- tentia enim se habet per modum egredientis — non )3. sunt omnino idem per essenliam, nec tamen adeo differunt, ut sint alterius generis, sed sunt in eodem genere per reductionem.
Et potest satis manifestum exemplum dari in Eicmpii 1-e et in similitudine eius. Nam res non habet t;in- tam identitatem cum sua similitudine, ut sint unum numero, nec tantam diversitatem, ut differant ge- nere'. Similitudo enim Martini non adeo distat a Martino, ut penitus differat ab eo. Et ita similitudo rei in eodem genere est per reductionem cum eo , cuius est simililudo. Quia enim egreditur, ideo dif- fert, sed non transit in aliud genus. Et loquor de similitudine secundum rationem similitudinis , non intentionis, id est, prout a subiecto ° exit et non re- cedit, ut splendor a luce. Concedendae ergo sunt rationes probantes, quod anima non est suae poten- tiae per essentiam.
1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium de Auguslino et Bernardo, quod anima est suae po- tentiae ; dicendum, quod non est ibi praedicatio ac- cidentis de subiecto, nec eiusdem per essentiam, sed substantialis vel essentialis.
Propter quod notandum, quod essentiale dicitur Essem quatuor modis. Primo modo essentiale dicitur " quod '"'"' '"^ dicit rei essentiam totam, sicut species singularis. Secundo modo dicitur essentiale quod est de es- sentia et constitutione rei, ut materia et forma. Tertio modo dicitur essentiale sine quo res non potest esse nec potest intelligi esse, ut sunt illa in quibus attenditur ratio vestigii, ut unitas, veritas, bonitas. Quarto modo dicitur essentiale sine quo res non potest cogitari habere perfectum esse, ut sunt po- tentiae in anima, in quibus attenditur imago; et hoc est minimo modo substantiale sive essenliale ; tamen non transit in aliud genus: ideo anima dici- tur suae potentiae".
3. Ad illud quod obiicitur, quod idem est prin- cipium essendi et opeiandi; dicendum, quod verum est de principio remoto, sed de proximo est impos-
1 Ope mss. et ed. I expunsimus hic male additum quae est. Paulo post cod. Y Secundo modo loco Alio modo , pro qup multi codd. ut ABDEINST etc. cum ed. 1 minus apte Tertio loco.
2 Vat., refragantibus mss. et ed. 1, de loco a et immediate post minus bene omittit et. Paulo infra eadem auctoritate post genem posuimus qmm pro ciim, utpote grammatice melius ac praecedenlibus magis conforme.
^ Edd. i, 5 videlicet loco ut. Mox cod. X Ultra tertio modo contingit pro Contingit iferum.
* Vat. contra mss. et sex primas edd. omittit per. — Im- mediate egredi polentias a substantia docet etiam S. Thom., S. I. q. 77. a. 6. Cfr. insuper Dionys. Carth., hic q. 14.
= Hoc est, excluso sive praescindendo ab ipso. — In fine huius propositionis in Vat. omittitur et diligendum , in pluri.mis vero codd. et intelligendum , sed contra contextum et alios codd. ut IT aa cum ed. I. ,
s Auctoritate mss. et ed. I posuimus consubslantiales pro substantiales.
' In plurinriis mss. et Vat. manifeste falso habetur numero pro genere, quod tamen exhibet eod. Z. Mox plerique codd. cum ed. I mendose Petrus differt loco penitus differat. loan. Damasc, Orat. .S. de Imag. dicit: iVam aliud est imago , et aliud id quod imagine repraesentatur ; ac neccsse est , ut non- niliil inter utrumque discriminis animadvertatur ; siquidem nec
istud ali.i res esset, nec illud alia. — Paiilo infra, postulantibus mss., substiluimus ita pro ideo.
* Cod. A substantia. In fine responsionis cod. aa addit haec: Vel potest dici, quod anima consideratur aut secundum essentiam vt essentiam, aut secundum essentiam ut sujbstan- tiam, aut secundum essentiamut subicctum. Si primo modo, sic consistit ex suis principiis, et sic non est idipsum anima quod suae potentiae, sed consequenter se liabent ad eam, eo quod fundantiir super vigorem existentiae ipsius secundum sua principia. Si secundo modo , lunc est atiima et suae po- tentiae, quia anima subsislit in suis potentiis. Si tertio modo secundum essentiam ut in ratione subiecti, sic subiicilur ipsa anima suis virtutibus, et sic non est idem cumpotentiis. Glossema ad mentem Alex. Hal. , S. p. II. q. 21. m. 1. ad. 2. et q. 65. m. 1.
' Ex mss. et edd. 1,2, 3, 6 supplevimus dicitur. Mox mss. sunt dubiae lectionis; legi enim potest totam et tantum,- quamvis ed. 1 ponat tantum, retinemus t;imen totam propter contexlum. Etconflrmatur a B. Alberto, S. 1. Iract. 3. q. 13. m. 5. dicente: Dicit enim Boethius, quod species est totum esse in- dividuorum. (Boeth. , III. Comment. in Porphyr. agens de specie ait: Homo vero Socratis aut Ciceronis tota substantia est.) — Dein post species claritatis gratia Vat. addit dicit totam essen- tiam, licet desit in mss.
' 1° Vat. praeter fidem mss. et ed. 1 repetit hic quia non transit in aliud gemis.
DIST. m. P. n. .\RT. I. QU.\EST. III.
87
sibile. Nam si idem omnino esset principium proximum, tunc idein esset in re esse et operari. Similiter-, si idem esset principium proximum, cum res semper habeat esse, semper haberet operari. Quoniam igitur ' forma dicit proximum et immediatum principium essendi, poteniia vero proximum et immediatum principium operandi, patet quod impossibile est esse omnino idem. 4. Ad aliud quod obiicitur de potentia materiae, dicendum, quod materia non est sua potentia per essentiam, quoniam non est ipsa ordinatio ad for- mam; est tamen ipsa potentia materiae essentialis ipsi materiae, sicut potentia activa ipsi substantiae. Et minus quidem elongatur potentia materiae a ma- teria quam potentia activa a substantia; quoniam potentia materiae est potentia passiva , quae dicit ordinem ad aliud cum privatione, sed potentia activa dicit ordinem cum positione: et ideo minus addit potentia materiae supra materiam, quam potentia activa supra ^ substantiam. Et hinc est, quod non ita distinguuntur diversae potentiae in eadem mate- ria, sicut in eadem substantia.
5. Ad illud quod obiicitur de forma acciden- tali, dicendum, quod forma accidentalis non est sua potentia. Nam potentia eius est, in quantum influit in alterum; attamen potentia illa non tantum addit quantum potentia formae substantialis , quoniam potentia formae accidentalis dicit ordinationem ad actum , sed non sufiicientem per se , sed per virlu- tem substantiae. Sicut enim accidens non est per se, ita non habet virtutem operandi per se, sed per virtutem substantiae; et ita hoc patet.
6. Ad illud quod obiicitur ultimo, dicendum est ', quod potentiae animae non sunt accidentales. Tamen argumentum non valet , quia fortassis ratio- nale, sensibile, vegetabile non accipiuntur a poten- tiis, sed a diversis naturis repertis in anima.
Illud aulem argumentum, quod factum est ad ^^J"^^\ oppositum, quod differunt, quia sunt in diversis generibus, solvendum est per interemplionem ^ quia non sunt in diversis generibus, sed in eodem per reductionem.
SCHOLIOK
I. Circa principalem quaestionem illis temporibus Ires sen- tentiae defendebantur , quas S. Bonav. (II. Sent. d. 2i. p. I. a. 2. q. I.) accurate explicat. Prima sententia ibi posila non ad- mittit Inter essentiam animae' et potentias nisi distinctionem raHonis. Ita Gulielmus Paris., Ricliard. a Med. (hic a. 2. q. 1.), Henr. Gand. (Quodl. IV. q. 7.), insuper omnes Nominales. — Secunda docet distinctionem realem, et quidem talem, ut poten- tiae nec in genere cum substantia conveniant, cum ad genus accidentium trahantur. lUi S. Thom. (hic q. 4. a. 2 ; S. I. q. 54. a. 3. et q. 77. a. I . et 3 ; de Spirit. Creaturis a. 1 1 ; de Ani- ma q. 12.); B. Albert. (hic a. 34.); Petr. a Tar, (hic q. 5. a. 2.). — Terlia sentenlia praecedenti valde appropinquat, quam docet Alex. Hal. (S. p. II. q. 65. m. 4. et q. 21. m. 1.). Huic etiam S. Bonav. magis favet; tamen dicit: « Quaelibet au- tem dictarum posilionum suos habet defensores, nec est facile rationibus cogentibus earum aliquam improbare » . Haec igitur ultima sententia admittit quidem inter animae subslantinm et potentias eius connaturales et consubstantiales dislinctionem quandam realem, quae tamen non trahat potentias ad diversum genus praedicamenti, nempe accidentis (tamen habitus acqnisiti, quibus alia exlra animam cognoscuntur et amantur, certeca- dunt sub genere accidentium). immo si potentiae non cssent ani- mae consubstantiales , nunquam anima sciret et amaret aliquid ad extra , quia , ut dicit S. Augustinus, nullum accidens excedit subiectum, scil. sua virtute. Nam accidens, sicut non est nisi virtute substantiae, sic nec operari potest nisi virttite substan- tiae , et nisi aliquid substanliale ei substernatur. Unde nec hiibi- tus acquisiti agere possunt nisi virtute habituum vel potentia- rum substantialium , cfr. hic ad 5. el art. 2. q. 2. ad 4. et S. Thomas, S. I. q. 77. a. 1. ad 4. — Videtur aulem, quod S. Bonav. et Alex. conceptum avvideritis sumant pro accidente
logico, S. Thom. pro accidente metaphysico, ita ut in re conveniant. En verba Alexandri (S. p. II. q. 21. m. 1.): « Dicendum, quod iinima est quodamniodo sua potentia, ut fiat distinctio inter potentias substantiales sive vires ex una parte et accidentia ex alia, quantum ad hoc, quod potentiae et vires substantialiler inhaerent et unum sunt cum anima quantum ad substantiam, non dico quantum ad essenliam; potentiis enim substantialibus subsistit anima. Accidentia vero, ut prudentia, fortitudo ethuiusmodi, non adhaeient substantialiter, quia haec accidentaliter adsunt. Unde potentiac et vires subslantiales di- cuntur idem quod anima ratione indivisionis el adhaerentiae substantialis , accidentia vero non , quia substantialiter non ad- haerent». Fere idem est quod S. Thom. (S. I. q. 77. a. 1. ad 5.) docet. Hic enim distinguit duplicem sensum vocabuli ac- ddentis , et in secundo sensu , sive « secundum quod ponitur unum quinque universalium > , concedit , quod « aliquid est me- dium inter substamiam et accidens », etquod •potentiae animae possunt dici mediae inter substantiam et accidens, quasi pro- prietates animae Tiaturales ».
Quartam sententiam adiunxit ScoL (II. Sent. d. 16. q. unica I Dico igitur), qui hic applicat suam distinctionem formalem ; in re aulem a S. Bonav. vix discedit , ut vull Brulifer in Comment. ad hunc locitm.
De quaestione hac cfr. praeter iam citatos B. Albert. , S. p. 1. tr. 3. q. 15. m. 2. a. 2. subp. 1. — ^Egid. R. , hic 3. princ. q. 1. a. 2. — Durand. , hic p. II. q. 2. et seqq. — Dionys. Carth., hic q. 13, — Biel, II. Sent. d. 24. et 25.
II. Ut facilius intelligantur verba Doctoris in flne conclusio- nis posita : « Loquor de similitudine secundum rationem simili- tudinis, non intentionis » , haec nolamus. Praeter similitudinem acvideiitalem , quae est v. g. in figura exterioii, et essentialem ,
' Vat: contra plurimos codd. et ed. 1 Quia ergo.
2 Cod. 0 addit formam aut.
3 Ex codd. et ed. 1 addidimus est. Plures codd. ut A T etc. paulo ante habent quaeritur loco obiicitur.
* Petrus Hispan., Summula, tract. de Syll. soph. seu de Fallaciis, in finc de fall. aequivocationis ait: Recta solutio est manifestiitio syllogismi falsi et propter quid est falsus. Et -con- lingit dupliciter, scil. vel distinguendo vel aliquam praemissa-
rum interimendo ; et hoc secundo modo respondendum est ad omnes peccantes in materia (i. e. proposiliones falsas). Aristot., II. Elench. c. 3. (c. 18.) duplicem himc solutionis speciem pro- ponendo usus est verbis oiaipEiv et ivaipEiv , quaeBoethius lin- gua latina reddidit per verba distinguere et inlerimere (i. e. ne- gando auferre.). — Paulo supra aliqui codd. ut A G H K. T etc. cum ed. 1 differant pro differunt.
SENTENTIARUM LIB. I.
quae est in conveiiienlia in niitura el spccie, aliam similitudi- nem duplicem distinguit S. Doctor , scil. similitudinem secun- dum rationem, qua aliqua sunt similia in ralione quadam es- senliali, ut splendor respectu lucis, ct similitudinem secundum intmlionem, quae est inler aliqua, quorum unum est factum ad imilationem alterius. Ex hoc palet, t\\xoii splendor , qui esl similitudo lucis, licet exeat a luce, tamen non recedit ab ea, manens in eodem genere lucis.
III. In solut. ad I . et 2. distinguit S. Doctor tnplivem prae- dicationem. Praedicatio per essentiam tunc fit, quando praedi- catum est dc inlrinseca ratione subiecti. Haec est iterum du- plex, nempe secundum duplicem sensum vocabuli essentialis , a S. Doclore hic distinctum. Etenim tum essentia metaphysica, quam moderni vocant (scil. genus et differentia), tum partes constitutivae physicae (scil. forma et materia) sunt. de essentia rei et de subiecto essentialiter praedicantur. Huic opponitur praedicatio accidentalis , quarido praedicatum subiecto tantum
accidentaliter convenit, ut, homo est sapiens. — Circa lertiam^ praedicationem , quao hic distinguitur, notandum est, quod aliud est « esse de csscntia alicuius rei», aliud « esse idem in es- sentia cum aliquo ». « /■ropnM?» cnim alicuius rei non est de essenlia rei, sed ex principiis i^ssenlialibus speciei causatur,. unde medium est inter essentiam et accidens » (S. Thomas., S. I. q. 77. a. I . ad 5.). Etiam potentiae animae non sunt de essen- lia animae, nec praedicantur de ea in primo dicendi modo per se, sicut genus praedicatur de specie. Nihilominus parti- cipant potentiae eandcm naturam cum essentia animae, sive- sunt «idem in essenlia cum ipsa». De quo cfr. Alex. Hal., S. p. I. q. 18. m. 2. et B. Alberl., hic. q. 34.
Notatu digna est doctrina Seraphici in solut. ad i. de po- tentia materiae. Idem docet Alex. Hal. , S. p. II. q. 6S. m. 1 . Chv Scot., libr. I. Physicor. q. 20; de Rerum princip. q. 8. a. 2; I. Sent. d. 12. q. 1. — Richard. a Med., II. Sent. d. 12. q. 10. — S. Thoni.,hicq. 4. a. 2. ad 4. — B. Albert., I. Sent. d. 26. a. 6. ad. 8.