← Back to Distinction 3

Dist. 3, Art. 1, Q. 4

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 3

Textus Latinus

QUAESTIO IV.

Utrum trinitas personarum cum unitate essentiae naturaliter per creaturas cognosci possit.

Quarto et ultimo quaeritur, quid sit de Deo cognoscibile per creaturas. Et dicit Apostolus *, quod sempiterna virtus et divinitas. Et quaeritur, utrum per creaturas possit cognosci personarum pluralitas. Et videtur quod sic.

1. Quia philosophi non habuerunt cognitionem de Ad opposi- Deo nisi per creaturas , et cognoverunt Trinitatem :

ergo etc. Minor patet per Augustinum de Civitate Dei ^ : « Philosophi tripartitam dicunt esse philoso- phiam » , in qua est cognitio Trinitatis.

2. Item , magi defecerunt in tertio signo , Exodi octavo * ; et exponitur , quod defecerunt in cogni- tione tertiae personae ; aut ergo quantum ad propria aut quantum ad appropriata. Non quantum ad ap-

1 Ita cod. F; Vat. autem, transpositis verbis disponens et effldens, consequenter habet De primo medio non debet intel- ligi quod dicit Augustintis, sedde secundo, quoniam. Praefe- rimus lectionem cod. F, quia ceteri codd. et edd. 2, 3, 6 cum ipso F legunt De primo medio debet... de secundo non, licet cum Vat. in transpositione verborum disponens et ejfiviens con- veniant ; sed in lectione codd. sensus est falsus , uti tum ex sub- nexis tum ex aliis locis S. Doctoris in Scholio citatis coUigitur.

* Supple : principio. — Vat., refragantibus mss. et ed. 1 , aetemae veritati pro primo.

' Sensus est: homo consideratus ut ens in se, i. e. sub- stantia , immediate refertur ad Deum eiusque cognitionem , quia , ut in praecedentis obiectionis solutione et supra q. 2. ad 4. dictum est, inter substantiam animae et Deum nullum cadit medium. Homo consideratus ut ens extra se, i. e. res exle- riores percipiens , recolligitur m se , i. e. res exteriores per- cipiendo trahit ipsas intra se et ad reflexionem excilatur, et

per mentales suas operationes tum respectu sui tum respectu rerum ext«riorum cognitarum elevatur supra se i. e. ad Dei cognitionem.

' Rom. 1 , 20.

^ Libr. XI. c. 25: Hinc philosophi sapientiae disciplinam tripartitam esse voluerunt. — Ex cod. U adiungimus glossema dicta Augustini exponens : cui kaec sunt adscribenda, nisi crea- tori omnium creaturarum, daton intelligentiae , am/)rum in- spiratori (ex August. loc. cit.) ? Vnde vult dicere , quod naturalis philosophia est de his quae pertinent ad conditionem naturae; rationalis de his quae pertinent ad rationem et intetligeniiam; moralis de his quae pertinent ad amorem. Ideo naturalis adscribitur auctori Patri, rationalis sapientiae Filio, moralis amori seu bonitati Spiritus sancti.

^ Vers. 18. Expositionem huius loci vide apud Lyranum et Magistrum, hic in flne c. 2.

SENTENTIARUM LIB. I.

propriata, qiiia bnnitas maxime noljis relucet in creatura: ergo quantiun ad propria: ergo saltem duas personas cognoverunt.

3. Item, hoc idem ' videtur per rationem: quia vestigium, cum dicat distinctionem , est ratio cognoscendi Deum distinctive sive in distinctione ; sed non est in Deo nisi distinctio personarum : ergo per vestigimn potuerunt cognoscere distinctionem personarum.

4. Item, per imaginem est cognitio Trinitatis quantum ad ordinem, distinctionem et aequalita- tem ; sed cognitio per imaginem est cognitio per creaturam : ergo per creaturam potuerunt cognoseere Trinitatem.

0. Item, diflicilior est cognitio proprietatum oc- cultarum creaturae quam cognitio pluralitatis perso- narum , quia illa non capitur nisi a magnis et sul> tilibus, haec autem capitur etiam' a rudibus et insipientibus : ergo si potuerunt per proprietates creaturarum visibiles pervenire ad invisibiles , multo fortius ad cognoscendum , personas esse plures. Et hoc est quod dicitur Sapientiae decimo tertio^: Si enim tantum potuerunt scire, ut possent saeculum aestimare, quomodo huius Dominum. non facilius invenerunt ?

Contra: 1. Cognitio Trinitatis est cognitio fidei ; . sed cognitio fidei est * de his quae sunt supra ratio- nem; et quae sunt supra rationem non possunt cognosci per creaturas: ergo etc.

2. Item , non est nisi duobus modis ^ de Deo co- gnoscere per creaturam, aut afQrmando quod est in creatura vel simile , aut removendo ; sed Trinitas non cognoscitur per remotionem, sed per positionem; sed in nulla creatura invenitur pluralitas supposito- rum cum unitate essentiae : ergo etc.

3. Item, lex scripta est super "^ legem naturae, sive liber sacrae Scriplurae super librum mundanae crea- turae ; sed nullus fide carens per sacram Scripturam venit in cognitionem pluralitatis personarum : ergo multo minus per librum mundanae creaturae.

CONCLUSIO.

Trinitas personarum non est cognoscibilis per creaturas, sed tantum trinitas appropriatorum, scilicet unitas , veritas, bonitas.

Respondeo : Dicendum , quod pluralitas perso- narum cum unitate essentiae est proprium divinae naturae solius, cuius simile nec reperitur in crea- tura nec potest reperiri nec rationabiliter cogitari : ideo nullo modo trinitas personarum est cognoscibilis conc per creaturam , rationabiliter ascendendo a creatura in' Deiun. Sed licet non habeat omnino simile,ha- bet tamen aliquo modo quod creditur simile in crea- tura. Unde dico, quod philosophi nunquam per ra- tionem cognoverunt personarura trinitatem nec etiam * pluralitatem , nisi haberent aliquem habitum fidei, sicut habent aliqui haeretici; unde quae dixerunt, aut locuti sunt non intelligentes , aut fidei radio illustrati.

Est alia trinitas appropriatorum , scilicet unita- tis, veritatis et bonilatis' , et hanc cognoverunt, quia ^°'" habet simile.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod per tri-s»^,"^ partitam philosophiam cognoverunt philosophi Trini- tatem; dicendum, quod verum est, quod per illud

et per alia venerunt in'° cognitionem appropriato- rum, credentes vero in cognitionem utriusque tri- nitatis.

2. Ad illud quod obiicitur de tertio signo, di- citur et bene , quia sapientes ideo dicuntur defecisse in tertio signo , quia defecerunt in cognitione effectus potissimi " bonitatis, scilicet redemptionis.

3. Ad aliud dicendum , quod vestigium dicit distinctionem proprietatmu essentialium , et huic re- spondet trinitas appropriatorum, non propriorum sive personarum.

4. Ad illud quod obiicitur de imagine, dicen- dum, quod est cognoscere animam secundum id quod est; et cognitio ista est rationis ; vel secun- dum '^ quod imago ; et cognitio ista est solius fidei.

1 Vat., reluctantibus mss. et sex priniis edd., omittit idem, pro quo cod. Z habet ipsum.

^ Faventibus mss. et ed. 1 , addidimus etiam , quod Vat. minus bene omittit. Mox cod. R post si adiungit philosophi, ac plurinii codd. ut A F G H I K S T Y etc. post creatnrarum addunt renim, in qua lectione creaturarum falso positum est loco creatarum.

3 Vers. 9 , ubi Vat. post seire ponit quod poterant saecu- lum mensurare, quomodo.

■• Ed. 1 hic repetit cognitio. — De hoo argumento cfr. Dionys. , de Div. Nom. c. 1. §. 2.

^ Cod. K satis bene adiungit aliquid, cod. X Vcum ponit loco de Deo. Mox plurimi codd. ut ACFGHILOSTUX etc. vel simile vel removendo, pro quo Vat. aut simile aut remo- vendo; sequimur codd. quoad primam partem ponendo vel simile, et Vat. quoad secundam retinendo aut remooeiido , quia in hac lectione membra divisionis et subdivisionis clarius exhi- bentur. Cod. Y omittit vel et ed. I loco vel ponit ut ante si-

mile. — De hoc argumento vide Dionys., de Caclest. Hierarch. c. 2.

6 Plures codd. ut B S bb et ed. 1 hic et paulo post supra.

' Ed. I ad. Cod. R paulo post loco quod habet et ac cod. T cernitur pro cteditur.

* Desideratur in Vat. etiam, quod tamen in mss. et ed. I habetur. Paulo post Vat. unde qui dixervnt hanc Tnnitatem aut; omnes codd. cum ed. 1 in eo conveniunt, quod omitlant kanc Trinitatem, dissentiunt tamen inter se, quod alii cum Vat. habeant qui dixerunt , cod. I qui hoc dixerunt, alii ut 0 T etc. qitae dixerunt, quos sequimur ; ed. 1 tandem legit qui aliquid inde dixerunt.

9 Vat. praeter fldem mss. et ed. 1 minus apte veritas, unilas et bonitas et paulo post habent.

1" Vat. contra mss. et ed. I ad.

" Vat., obnitentibus niss. et ed. 1, minus bene ; Mox cod. 0 ante redemptionis praemittit incarnationis et.

12 Vat. conlra plurimos codd. minus bene addit id.

Dist. 3, Art. 1, Q. 3Dist. 3, Art. 2, Q. 1