← Back to Distinction 8

Dist. 8, Art. 1, Q. 1

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 8

Textus Latinus

QUAESTIO I.

Utrum veritas sit proprietas divini esse.

Quod veritas sit proprietas divini ess tur auct07'itatibus et rationibus.

1. Primo modo sic: Hieronymus ad Marcellam, I et habetur in littera ^ : « Solus Deus vere est, cuius

essentiae comparatum nostrum esse non est » ; sed quod alicui soli convenit , est proprium illi : ergo ve- ritas est proprium divini esse.

2. Item, Augustinus de Vera Religione": « Falsi- tas est ex istis rebus, quae imitantur illud unum, quo est unum quidquid est , inquantum illud implere non possunt». Si ergo nulla creatura potest illud summum unum implere, veritas non est in aliqua creatura, sed in omnibus falsitas.

3. Item, Augustinus in Sohloquiis et de Vera Religione' dicit, quod lux increata est ratio cogno- scendi se et omnia cognoscibilia: ergo si veritas est ratio (S)gnoscendi , et sola Jux increata est veritas: ergo veritas est proprietas Dei solius.

4. Item, Anselmus in libro de Veritate* dicit, quod omnia sunt vera prima veritate: aut ergo in- telligit effective, a.xit formaliter ; non effective, quia similiter omnia possent dici vera' prima bonitate: ergo intelligitur formaliter :• ergo non est alia veritas

quam veritas increata: ergo si illa est in Deo et Deus, veritas est solius Dei proprietas.

5. Item, rationibus probatur sic: veritas et vanitas opponuntur; sed omnis creatura habet vanitatem '" et permixtionem cum non esse, cum sit ex nihilo, et solus Deus hac caret omnino: ergo in solo Deo est veritas.

6. Item, veritas opponitur umbrae. Quod enim est umbra rei, non habet veritatem "; sed creaturae sunt umbrae illius summi esse: ergo non habent ve- ritalem in esse.

7. Item, veritas est, qua aliquid est verum; sed veritas est vera, cum sit cognoscibilis ; sed constat quod non alio quam se, quia alias''' esset abire in inflnitum; sed quod est verum se ipso, est verum per essentiam: ergo omnis veritas est vera per essentiam; sed sola veritas increata est vera per essentiam: ergo veritas est proprietas Dei solius.

CoNTRA : 1. Si veritas est Dei proprietas, aut Argg. ergo veritas complexa, aut incomplexa. Non com- tfva'.° "' plexa; quia talis est cum compositione, in Deo autem non est compositio aliqua. Non incomplexa ; quia haec convertitur cum ente": ergo cum entitas non sit Dei proprietas, pari ratione nec veritas erit.

' In nostra ed. c. 1. circa medium.

» Codd. cum ed. 1 omittunt Deo et incommutabiUtatis.

' Vat. contra mss. et ed. I hac pro isto; mox dicitur primarum, quia ut tertia proprietas a Magistro enumeratur simplicitas ; omittitur tamen primarum a paucis codd. et ed. 4 .

* Ex antiquioribus mss. et ed. \ adiecimus quaeritur.

5 Cap. 1. circa initium. — Vat. praeter fidem mss. et ed. 4 aiwtorilaie Hieronymi pro Hieronymus.

^ Cap. 36. n. 66 : Si enim falsitas ex iis est , quae imi- tantur unum , non in quantum id imitantur , sed in quantum implere non possunt. — Et ibid. paulo ante ait : At si corpora in tantum fallunt, in quantum non implent illud unum quod convincuntur imitari, a quo principio unum est, quidquid est. — Vat. contra plurimos codd. summe loco summum.

' Libr. I. Soliloq. c. 8. n. 15. — De Vera Religione c. 3i. n. 64. et c. 36. n. 66. — Vat. absque ulla auctoritate mss. et ed. 1 omittit verba se et omnia usque cognoscendi.

* Cap. 1 3, ubi probat omnium rerum unam solum esse recti- tudinem, cx qua concludit: una igitur in omnibus illis est veritas.

' Ita cum ed. 1 antiquiores codd., quorum quidem aliqui possunt legunt pro possent ; Vat. autem cum cod. cc possunt dici bona, quo posito argumentum destruitur; recte siquidem omnia effective dicuntur et sunt bona bonitate prima. Circa fl- nem argumenti Vat. cum cod. cc post si illa est repetit ver- bum est, et immediate post Vat. sola pro et Deus ponit etc. ergo; sed obstat auetoritas mss. ct ed. I.

'"• Rom. 8, 20: Vanitati enim creatura subiecta est. Cfr. etiam Ecclesiastes 3,19.

" Vide Aristot. , V. Metapti. text. 34. (IV. c. 29.). — Mox post summi supplevimus ex mss. et ed. 1 male omissum esse.

1" Codd. cum ed. 1 tunc pro alias , sed non ita bene.

'3 Aristot. , II. Metapti. text. 4. (I. brevior. c. 1.): Unum- quodque sicut se habet ut sit , ita et ad veritatem.

DIST. VIII. P. I. \RT. I. QUAEST. I.

lol

Veritas l piiciter co

2. Ileni, verum aeque commune est ut bonum, et quodam modo magis ' ; sed bonitas non est Dei proprietas: ergo pari ratione nec veritas.

3. Item, veritas est ratio discernendi Creatorem a creatura et creaturam a creatura ' ; sed quod est ratio discernendi et distinguendi est diversum in di- versis: ergo alia veritas est in Deo quam in creatura, et in una creatura quam in alia: ergo non est pro- prium solius Dei.

4. Item, Augustinus in Soliloquiis ': >< Verum est id quod est » , ergo veritas est ipsa entitas: ergo non est proprium essentiae, quia si sic, qua ratione dici- tur: Veritas est^ proprietas essentiae, posset dici e converso, cum omnino idem sint.

Veritas , quatenus opponitur falsitati , invenitur etiam in creaturis secundum triplicem suam comparationem ad subiectum quod informat, ad principium quod repraesentat , ad intel- lectum quem excitat; quatenus vero opponitur permixtioni, est proprietas solius Dei.

Respondko: Dicendum, quod veritas habet tripli- '- cem comparationem. Habet enim comparari ad subie- ctum quod informat, ad principium quod reprae- sental, et ad intellectum quem excitat. In compara- tione ad subiectum veritatis dicitur veritas actus et potentiae indivisio. In comparatione ad principium dicitur veritas summae unitatis ° et primae reprae- sentatio sive imitatio. In comparatione ad intellectum dicitur veritas ratio discernendi.

Et in omnibus istis comparalionibus dupliciter : potest accipi veritas: uno modo, prout distinguitur ■ contra falsitatem; alio modo, prout distinguitur con- tra permixtionem, secundum quod verum dicitur purum et impernjixtum.

Prout veritas dividitur contra falsitatem, quae est privatio indivisionis et imitationis et " expres- sionis, sic cum in creatura sit aliquo modo invenire et indivisionem et imitationem et expressionem, sic ■est veritas non tantum in Creatore, sed etiam in creatura; et sic non assignatur Dei proprietas.

Alio modo, prout veritas dividitur contra per- conciusio 2. mixtionem sive impuritatem, sic est in solo Deo. Nam in solo Deo est indivisio pura, non permixta alicui diversitati ; in solo Deo est imitatio et simili- tudo pura non permixta alicui dissimilitudini ; et in solo Deo est expressio luminis non permixta obscu- ritati '. In creatura autem est indivisio cum actus et potentiae diversitate et imitatio cum dissimilitu- dine; est ulterius in ea expressio cum obscuritate. Et ideo hoc modo veritas est divini esse proprietas; et sic accipit Magister et Augustinus et Hieronymus. Vocant enim verum esse, quod nihil habet de pos- sibilitate, nihil habet de vanitate, nihil de non en- titate. Et ideo in Deo non cadit praeteritio et futu- ritio, quae aliquo modo non entia sunt.

1, 2, S, 6. Et sic procedunt duae primae Deargg. auctoritates et rationes. affirmaiivis.

3. Ad illud vero quod obiicitur, quod non sit alia veritas quam aeterna, quia ipsa sola facit intel- ligere; dicendum, quod sicut color est obiectum visus et motivum visus — tamen non sine actu lucis — et differt ab® ipsa luce; sic dicendum, quod veritas creata, quamvis non possit movere sine veritate in- creata, nihilominus est motiva suo modo et alia veri- tas ab illa.

4. et 7. Ad illud quod obiicitur de Anselmo, quod omnia sunt vera veritate prima; dicendum, quod verum de sui impositione dicit comparationem ad causam exemplarem, sicut bonum ad causam finalem. Sicut enim dicitur bonum ratione ordinis, sic verum ratione expressionis ; et ratio exprimendi est ipsius exemplaris. Sicut igitur, cum dicitur de bonis creatis, quod sunt bona bonitate increata, bo- nitas praedicat finem in ablativo, non formam, quia Dei bonitas " nullius creati est forma; similiter, cum dicitur, quod omnia sunt vera veritate increata, abla- tivus dicit causam formalem exemplarem^". Omnia enim vera sunt et nata sunt se exprimere per expres- sionem illius summi luminis; quod si cessaret in- fluere, cetera desinerent essa vera. Ideo nulla veritas creata est vera per essentiam, sed per participatio- nem; et per hoc patet ultimum.

Ad illud vero quod obiicitur in contrarium, Deargg. quod non est proprietas; patet responsio: quoniam ''°^"'™'

' Ratio communiler allegata est , quia verum est enti pro- pinquius et in se abstractius.

2 Augusl., de Vera Religione , c. 7. n. 1 3 : Omnis enim res vel essentia... simul liaec tria liabet, ut et unum aliquid sit , et specie propria discernatur a ceteris , et rerum ordinem ■non excedat.

3 Libr. II. c. 5. n. 8 : Verum mihi videtur esse id quod est. * Multi codd. ut BDFIPQTXYZ cum ed. 1 omittunt est. 5 Ex fere omnibus antiquioribus mss. et ed. 1 hic pro ve-

ritatis substituimus unitalis, et paulo infra pro distingnendi po- suimus discemendi, , quae lectio eliam comprobatur argumento secundo pro affirmativa parte et argumento tertio pro negativa parte supra allato.

« Ex plurimis mss. et ed. 1 supplevimus bis particulam et.

' Vat. cum cod. cc permixti obscuritate , sed contra an- tiquiores codd., quorum tamen nonnulli etiam habent obscuritate, sed minus bene et contra immediate praecedentia.

* Vat. praeter fidem mss. et edd. 4 , 2, 3 ipsa a luce, sed incongrue, et in fine argumenti contra antiquiores mss. post veritas addit est.

5 Vat. contra antiquiores codd. bonitas increata pro Dei bonitas.

•» Codd. DT expressius ablativus non dicit causam for- malem esse rerum complectivam, sed exemplarem. Paulo infra Vat. cum cod. cc, sed contra alios et ed. 1, expressione loco per expressionem, et in flne Vat. sola patent ultima pro pa- tet ultimum, sed falso.

152

SENTENTIARUM LIB. I.

obiicit de veritate, secundum quod habet oppositio- nem ad defectum fakitatis , non ad permixtionem possibilitatis ; praedicto enim modo convenit non tantum Creatori, sed etiam creaturae.

4. Ad illud quod obiicitur, quod veritas est

idem quod divina essentia; dicendum, quod de ra-

proprium tione vroprietatis in creatura sunt ista tria: pri-

iD creatura. '^ ' , ...

mum est, quod convemt soli; secundum est, quod est ratio innotescendi ; tertium est, quod differt ab eo cuius est proprietas '. Duo prima sunt perfectio- nis, ultimum vero imperfectionis , quia excludit simplicitatem. Et ideo veritas dicitur divinae es- sentiae proprietas, non quia differat vel sit inhae- rens divinae essentiae, sicut accidens * subieclo, sed quia soli convenit et est ratio cognoscendi eam. Et haec est causa, quare e converso essentia non est proprietas veritatis, quia non est ratio innotescendi eam, sicut e converso.

Si autem quaeras, cum idem significent es- Qnaestio in- sentia ct veritas, quare unum est ratio cognoscendi alterum , et non e converso ; ad hoc dixerunt aliqui, quod quamvis idem significent essentia et veri- tas, tamen unum, scilicet veritas, est magis ratio cognoscendi ratione connotati. Sed hoc non potest stare, quia veritas nihil connotat. Dicendum ergo.

quod hoc est ratione modi significandi et intel- sointio ligendi.

Et notandum , quod dupliciter est loqui de his \ nominibus: uno modo ratione eius quod nominant*^ seu significant; alio modo ratione eius, in quo si- gnificatur poni quod nominant '. Unde differt dicere sensum et sensum hominis; quia primo dicitur commune ad sensum hominis et bruti, secundo pro- prium hominis. Si ergo accipimus huiusmodi nomina secundum se, alia est ralio essentiae, alia veritatis, quoniam essentia dicit quid, veritas conditionem entis. Cum vero essentiam et veritatem trahimus ad Deum, quamvis idem sint, tamen ratione gene- ralium signiflcatorum unum accipitur ut proprietas alterius ; et non est ibi synonymia nec sunt nomina synonyma, sed manet ratio subiecti et proprietatis secundum modum significandi, et manet etiam se- cundum modum intelligendi; quia per essentiam in creatura intelligimus essentiam in Creatore , et per veritatem creaturae intelligimus veritatem increatam. Unde sicut veritas creata est proprietas et ratio co- gnoscendi essentiam creatam, sic veritas increata secundum rationem signiflcandi et intelligendi est ratio cognoscendi et intelligendi essentiam increatam.

ICHOLIOK

I. Sensus quaestionis est, ulrum wnfas competat Deo tanquani proprium, sive utrum sit de essentia Dei et proprie- tas Dei solius. Veriias hic accipilur , non prout est formaliter in intellectu, nec etiam pro re, quatenus est obiectum intelle- ctus, sed in ordine ad ipsam rem, cuius est actus, sive qua- tenus dicit indivisionem entis et esse. — Ad intelligentiam ter- minorum , qui in prima ratione pro parte negativa et alibi saepe occurrunt, notandum, quod complexum et incomplexum idem sunt ac compositum el incompositum. Veritas complexa est passio sive proprietas propositionis , quae dicit connexionem praedicati cum subiecto , et liabetur in secunda mentis opera- tione, nempe in iudicio. Veritas autem incomplexa est passio simplex cuiuslibet entis et definitur per tioc, quod sit adae- quatio rei ad intellectum , qui rem cognoscit sicuti est. Haec habetur in quallbet prima mentis operatione , quae est simplex apprehensio.

II. Alibi S. Bonav. cum sententia communi distinguit veri- tatem tripliciter, scil. sumtam vel formaliler , quae est veritas in intellectu , vel radicaliter sive causaliter , quae est in rebus, vel prout est in oratione tanquam in signo. Cfr. infra d. 31. p. II. a. 1. q. 1 ; supra d. 3. p. I. dub. 7; II. Sent. d. 30. a. 3. q. 2 ; Hexaem. Serm. 5. De veritate signi, infra d. 46. a. 1 . q. i. — S. Thom., I. Sent. d. 19. q. 5; de Verit. q. 1. a. 1. et seqq. ; S. I. q. 16. a. 1 . 2. 3. 5. — Hoc loco et in Prolog. ad Comment. in Ecclesiast. circa finem agit solummodo de veri- tate in rebus, sive prout veritas est proprietas entis. Haec ve- ritas in rebus iterum triplici modo considerari potest : primo qui-

dem respectu subiecti; et sic veritas est indivisio actus et po- tentiae, vel cum Avicenna in XI. Metaph. c. 2: Veritas cuius- libet rei est proprietas sui esse, quod stabilitum est rei ; sive veritas est illa res, quae est in actu; et sub hoc respectu de- finilur : indivisio esse et quod est. — Secundo consideratur respe- ctu sui principii , quod est exemplar divinum , cui res assi- milantur ; et sub hoc respectu deflnitur secundum Augusti- num in libr. de Vera Religione c. 36. n. 66 : Veritas est summa similitudo principii , quae sine ulla dissimilitudine est, unde falsitas oritur. — Tertio modo consideratur re- spectu ad effectum consequentem, quatenus obiectum in intel- lectu causat veritatem ; et sic est ratio cognoscendi rem eamque distinguendi , et sub hoc respectu deflnitur ab Augustino (loc cit.): Veritas est quae ostendit id quod est; et ab Hilario: Ve- ritas est declarativum esse. Cfr. supra d. 3. p. I. dub. 7 ; Alex. Hal. , p. I. q. 15. m. 3 ; S. Thom. , de Veritate q. 1. a. 1 . — Alia disUnctio veritatis contra falsitatem et contra per- mixtionem patet ex textu.

III. Quoad ordinem argumentorum pro et contra notan- dum , quod prima propositio , quae agit de veritate , quatenus distinguitur contra falsilatem , probatur tribus prioribus argu- mentis pro parte negativa. Secunda vero, quae est de verita- te , quatenus distinguitur contra permixtionem, probatur 3. et 6. argumento pro parte altirmaUva. Cetera argumenta per di- stinctionem in recto sensu explicantur. — Attentione digna sunt, quae hic in corp. et in solut. ad 1 . 2. et ad ult. de veritate creata dicuntur, scil. quod nulla veritas creata sit veritas per essentiam,

• Cfr. Aristot. , V. Topic. c. 1 . et 2. ac Porphyr. , de Praedicabil. c. de Proprio.

' Mendum Vat. antecedem loco accidens correximus flde mss. et U-ium primarum edd. Paulo infra post veritatis non- nulli codd. cum ed. 1 non apte addunt particulam et.

3 Plerique codd. ut ARSTY etc. denominant. Unde dif- ferrei, et paulo infra deinde pro secundo et accipiamus looo accipimus.

DIST. Vm. P. I. ART. I. QUAEST. II.

1S3

sed pcr participationem , et quod nihilominus suo modo cst ralio cognoscendi distincta a veritate increata. Quod dictum est contra rigidos Ontologistas.

IV. Quoad 1. et 2. concl. cfr. Alex. Hal., S. p. I. q. 15. m. 5; et q. 17. m. 4. — Pro explicatione loci sumti ex Ansel- mo (4. fundam.) cfr. S. Thom. (S. I. q. 16. a. 6.) et praecipue Richard. (hic q. 2. ad 4.), qui in extenso et bene rem tractat , licet alia via incedat ac S. Bonav. — De ditferentia inter esse dwinmn et esse creatum cfr. hic dub. 8.

De tota quaestione: S. Thom., S. c. Gent. I. c. 60; S. I. q. 16. a. S. — B. Albert. , hic a. 1. et d. 46. a. M. seqq. , ubi diffuse mullas de hac re quaestiones solvit ; S. p. I. tr. 4. q. 1 9. m. 1 . 3. — Petr. a Tar. , liic q. 2. a. I . et 2. — Richard. a Med. , hic q. I . et 2. — ,Egid. R. , hic I . princ. q. I . et d. 19. 2. princ. q. 2. et 3. — Henr. Gand. , S. a. 34. per tot. — Dionys. Carth. , hic q. I.

Dist. 8, Part 2, Divisio TextusDist. 8, Art. 1, Q. 2