← Back to Distinction 3

Dist. 3, Art. 2, Q. 2

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 3

Textus Latinus

QUAESTIO II. Utrum mens , notitia ct amor haheant ordinem, aeqmlitatem et consuhstantialitalem.

Secundo quaeritur de islis in comparatione ad Fundameata.invicem, secuudum triplicem comparationem , quam ponit Augustinus , videlicet ordinis , aequalilatis et consubstantialitatis , et Magister recitat in littera '. Ordo est inter haec, quia mens est parens, notitia est proles, tertius est amor ab utroque procedens. Aequalitas etiam est ibi , quia mens tantum se novit, quantum est, et tantum se ^ diligit, quantum se novit. Consubstantialitas etiam; unde Augustinus nono de Trinitate " : « Admonemur, si utcumque vi- dere possumus, substantialiter haec in anima exi- stere , non tanquam in subiecto , ut color in cor- pore, aut ulla qualitas aut quantitas; quidquid enim tale est, non excedit substantiam, in qua est. Mens autem amore, quo se amat, potest amare etiam aliud » ; et ita vult , quod amor sit consubstantialis menti.

1. Sed obiicitur contra hoc: Primo videtur, Ad opposi- quod in his non sit ordo nec * origo. Aut enim ac-

cipiuntur pro habitibus innatis, aut acquisitis. Si pro innatis, nullus est ordo, quia simul sunt cum ipsa anima; si pro acqidsitis, sic amor praecedit notitiam ; nullus enim acquirit ' vel studet aliquid addiscere, nisi amel scire. Unde Augustinus in flne noni de Trinitate " : « Partum mentis antecedit ap- petitus, quo id quod nosse volumus quaerendo et inveniendo, nascitur proles, quae est ipsa notitia » . Aut ergo non est ordo, aut non est talis ordo.

2. Item , videtur quod non sit ibi aequalitas. Aut enim notitia et amor accipiuntur per compara- tionem ad res inferiores, aut ad animam. Si ad res inferiores, manifestum est, quod non est ibi aequalitas; multa enim novimus, quae nonamamus; si in comparatione ' ad animam , aut est aequali- tas quantum ad intensionem , aut quantum ad exteji- siomm. Quantum ad extensionem, non ; illud constat,

quia unum tantum ' est ibi : ergo quantum ad in- tensionem ; sed quod hoc sit falsum , videtur , quia cum sciamus animam minorem Deo et maiorem cor- pore , contingit quandoque , quod eara amamus ma- gis quam Deum, et minus quam corpus ; et ita quan- titas^ amoris non sequitur quantitatem notitiae.

3. Item, quod non sit ibi consubstantialitas , videtur, quia amor et notitia sunt habitus et sunt'" qualitates; ergo videtur,quod essentialiter differant ab ipsa mente.

4. Item, ratio AugusLini" est, quod non sint in anima sicut accidentia, quia se extendunt extra; sed hoc nihil est, quia accidentia se extendunt extra, ut calor calefaciendo et color immutando visum. Praeterea , homo cognoscit aliqua cognoscibilia scien- tia acquisita , quae est accidens , et ita se extendit extra.

CONCLUSIO.

Meiis , notitia i amor habent ordinem , aequalitatem et consubstantialilatem.

Respondeo : Dicendum , quod sicut Augustinus "" conciusio i. assignat , in his est ordo , aequalitas et comubstan- tialitas.

Ordo autem attenditur in his habitibus animae conciusio % connaturalibus in comparatione ad actus , sicut poni- tur ordo in flde '^ , spe et caritate , licet simul infun- dantur.

1. Et sic patet quod obiicitur in contrarium , Ad i, op- quia non est ordo in ipsis habitibus absolute consi- ''°"'' deratis , sed per relationem ad actus.

Similiter est ibi aequalitas secundum conversio- c nem animae supra se et praedictorum habituum per- fectionem. Unde dicit Augustinus in nono de Trinita-

habetur argumentum ex ratione, non ex auctoritate petitum. Mox auctoritate mss. et edd. 1 , 2 , 3 , 6 post aiiima expunxi- mus particulam et. Cod. 0 post nihil addit aliud.

1 Cap. 3. circa flnem. — Mox Vat. contra plurimos codd. et ed. 1 post ordo addit autem et contra antiquiores codd. et ed. 1 ponit quod loco quia ac ultimus pro terlius.

' Fide codd. I aa adiecimus se certe supplendum.

3 Cap. 4. n. 5 : Simul etiam admonemur , si utcumque videre possumus , haec in aninia existere et tanquam involuta evolvi, ut sentiantur et dinumerentur substantialiter , vel, ut ita dicam , essentialiter , non tanquam in subiecto , ut color aut figura in corpore aut ulla alia qualitas aut quantitas. Quidquid enim tale est, non excedit subiectum, in quo est. Non enim color iste aut flgura huius corporis potest esse et alterius corporis. Mens autem amore , quo se amat , potest amare et aliud praeter se. — In quo textu plurimi codd. falso habent utrumque loco utcumque et minus bene animo pro animM; Vat. autem ponit consistere loco existere.

* Vat. contra mss. et ed. I incongrue vel pro nec.

5 Ita omnes codd. et edd. Magis placeret inquirit, si haec lectio aliquo cod. fulciretur.

« Cap. 12. n. 18, in quo textu post appetitus originale addit quidam et in fine omittit verba quae est; Vat. autem post qiw addit ad et ponit noscere loco nosse.

' Vat. per comparationem , sed contra mss. Mox codd. V X post animam addunt tunc , ed. 1 et tunc.

8 Multi codd. ut A F T V X Y etc. cum ed. I omittunt tantum.

9 Plures codd. ut A CL R S U aa bb cum ed. 1 minus apte qualita^; agitur siquidem de gradu intensionis.

"> Ex mss. et ed. 1 adiecimus simt.

" Libr. IX. de Trin. c. 4. n. 5; vide supra fundam. 1. huius q. — Paulo post Vat. praeter fidem mss. accidentia enim pro quia accidentia et in fine argumenti exlendunt loco extendit.

" Libr. IX. de Trin. c. 12. n. 18; vide in lit. Magistri, c. 3. circa finem.

13 Ope mss. et ed. 1 sustulimus hic additum et. Paulo ante plures codd. ut ACGKLST bb cum ed. 1 orebro in loco ordo in.

SENTENTIARUM LIB. I.

te ', quod noii est in his liabitiljus aequalitas , nisi se- ciindnm quod perfecti sunt.

2. Et sic patet solutio ad illud quod de amore ■ obiicitur ', quia ille anior non est perfectus amor, sed libidinosus et inordinatus. — Vel dicendum, quod aequales sunt , secundum quod sunt connaturales ; quantum enim est quis habilis vel facilis ad cogno- scendum se , tantum ad se amandum ; de habitibus vero acquisitis, malis vel bonis, non est verum ; et de his non intelligitur.

Similiter est ibi tertium, scilicet coiisuhstantiali- tas, quia, secimdum quod dietum est supra ', amor et notitia animae connaturales sunt , secundum quod su- pra se convertitur ; et sic nihil omnino addunt super ipsas potentias. Per hoc enim , quod anima sibi prae- sens est , habet notitiam ; per hoc , quod est unum sibi , habet habitum amoris : et ideo, sicut potentiae sunt consubstantiales animae , ut supra'' visum est, ita et huiusmodi habitus. Unde etsi videantur dicere

modum habitus vel qualiUitis, realiter tamen nihil su- pra potentias addunt.

3. Et sic patet responsio ad obiectum , quod ^ ■'^^^^■^ »i- non sunt qualitates isto modo. j

4. Ad illud quod obiicitur de ratione Augustini j-^^J^^.^op- dicendum , quod illa ratio non concludit principaliter, quod amor vel notitia sint substantialiter in aniraa ;

et hoc est °, quia tunc pari ratione posset dici et obiici de omni amore ; sed concludit ex consequenti , quod patet sic. Cum enim amor extenditur extra suum subiectum alium amando , hoc est per virtutem substantiae, sicut per se non est , nisi ' per substan- tiam. Si ergo amor et notitia extenduntur per virtu- tem substantialem , et hae sunt intelligentia et volun- las ; et amor , quo anima amat se , est idem cum ipsa voluntate ; et similiter ^ notitia , qua cognoscit, non est aliud quam intelligentia : restat ergo , quod amor et notitia respectu sui sunt ipsi menti consub- stantiales.

SCHOLIOK

I. Pro faciliore intelligenlia Iriplicis conclusionis notandum, quod ratio ordinis, quem habent mens, notitia ct amor, non intelligitur, quatenus ista tria absolute et in se considerantur, sed in respectu ad suos actus. Similiter aequalitas non attenditur quoad aequalitatem in entitate , sed quoad actus super animam reflexos , dum anima intelligit se totam et se diligit, quanlum se cognoscit. Quoad solutionem argumenti contra aequalilatem cfr. Alex. Hal. , S. p. II. q. 62. m. S. a. 7. Denique consub- stantialitas non intclligitur absoluta cum exclusione cuiusvis distinclionis , sed in sensu in praecedenli quaestione explicato. — Insuper notandum , quod consubstantialitas , quam nolitia ct amor habent cum mente , non accipitur proprie , quatenus sunt actus (quia nctus secundi et accidentia non possunt esse reali- ter idem cum substantia animae), sed quatenus sunt habitus concreati. In hoc sensu dicit Srot. (hic q. 9.) : « Isla tria ex parte animae , ut sunt sub tribus actibus suis , in istis, inquam, tribus est consubstantialitas».

II. In solutione ad 4. supponitur , quod nullum accidens se possit extendere ad extra virtute propria , sed tantum vir- tute alicuius substantialis , uti iam diximus in Scholio ad q. 3. articuli praecedentis. Hoc substanliale est ipsa duplex potentia intellectus et voluntatis; et hoc est verum de actu quocumque, sive tendat ad extra , sive super se reflectatur. Si autcm actus harum potentiarum ad ipsam mentem ut cognitam et amatam referuntur, non sunt in anima sicut accidens in subiccto, sed substantialiter. — Eodem modo eliam S. Thomas hanc sen- tentiam S. Augustini explicat, S. I. q. 77. a. 1. ad 1. et ad 5.

III. Hanc quaestionem explicite tractant Alcx. Hal. , p. II. q. 62. m. 5. a. 7. — Scot. , hic q. 9. — B. Alberl. , hic a. 37. et seq.; S. p. I. tr. 3. q. IS. m. 2. a. 2. q. 2. — Petr. a Tar., hic q. 6. a. 2. — /Egid. R. , hic 3. princ. q. 2. a. I . — Dionys. Carth. , hic q. H.

Dist. 3, Art. 2, Q. 1Dist. 3, Art. 2, Q. 3