← Back to Distinction 3

Dist. 3, Dubia

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 3

Textus Latinus

DuB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram de rationibus illis , quas ponit Magister quantum ad ra- tionem probandi et vim' inferendi, quia videntur omnes vel non valere vel dubium supponere.

Prima namque ratio talis est *. Qui potest quod Raiio i. nulla creatura potest, est supra omnem creaturam ; sed qui fecit mundum istum , fecit quod nulla potest creatura: ergo non est creatura, sed super omnem creaturam. Et incipit haec ratio ibi : Nam si- cut ait Amhrosius , ut Deus etc. In ista ratione vi- detur supponi duplex ^ dubium , videlicet quod mun- dus iste sit factus, et quod creatura ipsum non possit facere , quorum utrumque est valde dubium.

Secunda ratio est haec ". Qui fecit corporalia et -Raiio 2. spiritus mutabiles , est super omnia corporalia et mu- tabilia : ergo est spirituale et immutabile. Hic simi- liter videtur supponi dubium, quod Deus fecerit spi- ritus. Et iterum, non sequitur ex hoc, quodsi fecit mutabilia, quod' sit immutabilis, immo potius vi- detur sequi oppositum, scilicet quod sit mutabilis.

Tertia ratio haec est. Qui fecit bona et meliora , Raiios. est optimus; sed Deus fecit corporalia, quae sunt

bona, et spiritualia, quae sunt meliora: ergo Deus est optimus. Haec similiter ratio videtur nullam habere apparentiam, quia tunc similiter quilibet artifex, qui facit bona et meliora, esset* optimus, quod fal- sum est.

Quarta ratio haec est. Qui fecit pulcra et pul- •*='''" '■ criora, est ipsa pulcritudo sive species, et hoc est speciosissimum; sed videmus, corporalia esse speciosa, et spiritualia esse speciosiora ° : ergo qui fecit haec, est speciosissimus. Similiter videtur, quod nec ratio praedicta valeat propter praedictam instantiam.

Item quaeritur de differentia istarum rationum, ^Ji-l^gJiiij^* et quomodo distinguuntur. Si dicds , sicut dicunt o'™""- aliqui, quod sunt quatuor penes quatuor genera causarum, hoc nihil est, quia genus causae materia- lis non cadit in Deo. Si dicas, quod penes modos co- gnoscendi; contra: non sunt nisi tres, scihcet in ratione causae , ablationis et excellentiae ".

Respondeo: Dicendum, quod omnes istae ratio- nes ad hoc", ut probent et inferant , supponunt ali- quod certum. Prima enim ratio supponit, quod pro- supposiiio

: . .,.,., . . . in ratione t.

ductio rei de nihilo non potest esse nisi a potentia inflnita. Hoc supposito, cum certum sit, nullam crea- turam habere potentiam infinitam ", sequitur, quod

1 Ope mss. substituimus ultimo pro iilterius et immediate post adiunximus quod.

2 Cod. Y quam ad acquirendam ; lectio haud spernerida.

3 Aliqui codd. ut X Y pro vim minus bene verum, codd. G I inde. Mox ex mss. et ed. 1 post omnes supplevimus vel.

< Vat., contradicentibus mss. et ed. 1 , omittit rnmque et talis esi. Paulo infra post nutla bis fide textus Magistri expun- ximus alia, utpote distorquens sensum, licet primo loco etiam in mss. et ed. 1 inveniatur. Deinde verba Et incipit usque ad Deus desunt in Vat., sed exstant in mss. et ed. 1.

5 Ex plurimis mss. et ed. 1 substituimus duplex loco du- pliciter, quod Vat. minus bene habet. Cod. I supponere, sup- ple: Magister.

^ Vat. hic et deinceps post ratio omittit est haec; item, Tefragantibus mss. et ed. 1 , mox posf mutatnlia legit Deus est huiusmodi: ergo Deus est spirituale immutaUle.

' Vat. praeter fldem mss. et ed. 1 quod, quia fecit mu- tabilia, ideo sit.

8 Vat. est, sed obstant mss. et ed. 1. Pault) ante cod. 1 fecil pro facit.

9 Ita codd. cum edd. 1 , 2 , 3 , sed Vat. : Sed Deus fecit pulcra sive speciosa quia corporalia , et speciosiora quia spi- ntualia; et paulo infra contra mss. et ed. 1 videtur ratto ista non valere.

1» Dionys., de Div; Nom. c. 7. |. 3 : Via et ordine pro viribus ascendimus in ablatione et in superlatione omnium et in omnium causa. Cfr. Alex. Hal., S. p. I. q. 48. m. 2. a. t. — S. Thom., I. Sent. d. 3. p. I. divisio textus. — Vat. hic addit: Ad obiectiones contra quatuor rationes iam dictas respondetur , quod deest in mss. et ed. I.

11 Restituimus ex mss. et ed. 1 verba ad hoc. Immediate post codd. E Y guorf loco ut, ac paulo infra plures codd. ut I R aa bb ff tertium pro cerlum.

12 Aristot., VIII. Phys. text. 79. (c. ult.) iuxta ed. Venet. 1489: Non ergo flniti est potentia inflnita. Forte cod. X hanc propositionem intendit, licet falso alleget libr. IV. Phys. — Mox

SENTENTLVRUM LIB. I.

actus productionis rerum de niliiio sit eius , qui ' est super oranem creaturam. Et ita ex lioc actu tan- quam ex proprio cognoscitur Deus omnipotens , im- mensus. — In aliis tribus rationibus supponitur sta- suppositio tus , sicut in tota philosophia supponitur status in ilbllr^^^^causis; et ideo omne mutabile reducitur ad immuta- bile , quia in mutabili non est status in genere effi- cientis nisi in movente non moto : omne enim quod movetur, ab alio movetur '. Similiter bonum et melius reducuntur ad optimum, quia non est status in ge- nere finis nisi in optimo. Similiter pulcrum et pul- crius ad pulcherrimum , quia non est status in ge- nere speciei et formae, nisi in eo quod est ipsa species per essentiam.

Ad illud quod quaeritur de distinctione rationum, - ex dictis iam patet responsio. Non enim possunt di- stingui penes genus causarum tantum, nec penes modos cognoscendi tantum , sed penes utrumque ^. Prima enim ratio sumitur secundum rationem cau- sae ; aliae sumuntur penes rationem causae et excel- lentiae, quia considerant ordinem et distinguuntur secundum ordinem in triplici genere causae *, efficien- tis sive moventis , finientis et exemplaris.

Dist. 3, Part 2, Art. 2, Q. 3Dist. 3, Part 1, Dubia