← Back to Distinction 8

Dist. 8, Dubia

Book I: On the Mystery of the Trinity · Distinction 8

Textus Latinus

DUB. I.

In pai-te ista sunt dubitationes circa litteram , et primo contingit dubitari de hoc quod dicit Ma- gister : Nunc de veritate sive proprietate divinae essentiae etc. Videtur enim male dicere, quia omne, quod habet proprium , distinguitur ; sed divina es- sentia non est distinguibilis : ergo non habet proprium.

Respondeo ' : Dicendum , quod divina essentia eo modo est distinguibilis , quo modo habet propriela- tes , et e converso ; quia quamvis in se non sit di- stinguibilis per plurificationem sui nec a persona per diversitatem , est tamen distinguibilis respectu essentiae creatae , respectu cuius habet has proprie- tates.

DlB. II.

Item quaerilur de ilhs tribus proprietatibus , quas ponit , scilicet de verilale , immutahilitate , simplicitate , cum multae aliae conditiones sint di- vinae essentiae, quare solum de his tribus agit?

Respondeo : Dicendum , quod per has tres pro- prietates suflicienter distinguitur esse increatum a creato. Nam creatum -, eo ipso quod creatum, ha- bet esse post non esse , et ita esse vanum et pos- sibile : ideo habet esse permixtum cum possibilitate , et propter hoc deflcit a veritate, a stabilitate et simphcitate. Increatum vero esse habet contrarias

proprietates, et in his sufflcienter distinguitur. Nam veritas respicit qjiod est , immutabilitas quo est ' , simplicitas utrumque. Ideo patet sufficientia et ordo.

Dist. 8, Part 2, Art. 1, Q. 4Dist. 8, Part 1, Dubia